f. 55r
pro omnibus operibus, verbis, et spiritibus glorificationis particularium[1] omnium illorum qui iam mihi noti sunt ad utilitatem, et commoditatem[2] mei.
Eodem die habui qualem[3] saepe habueram magnam deuotionem dum aliquid boni a Deo peterem pro me[4], pro uiuis, et[5] mortuis, ut Dominus[6] Deus omnipotens uellet id quod petebam
Desiderium ut quae petebat fierent ac si peteret Christus, Beata Virgo et Sancti Dei.
confirmare ad tantum effectum ac si ipse Redemptor noster Jesus Christus id peteret, et[7] Virgo Maria, et[8] Sanctus, uel Sancti cuius aliquorum festiuitatem celebrarem[9]. Ad hoc ueniebat mihi Deuotio dicendi missam, quae tanti ualoris est in se ipsa propter Hostiam, et
In missa impetratur per sacrificium.
Sacrificium, quae in ea offeruntur, ut nihil possimus petere quod iustum sit, quin possimus
_______________