Page:FC 1042.djvu/45

From GATE
This page has been proofread



f. 15r


Turcae[1] Bucerus, Philippus Melancton[2] fuit autem occasio quia senseram in anima mea iudicari praedictos a multis unde oriebatur in anima mea[3] quaedam sancta compassio proueniens cum bono spiritu eodem die promisi Christo fecique uotum Votum nihil accipiendi pro ministerijs nec uiuendi ex reditibus. non accipiendi unquam aliquid pro confessionibus, missis aut praedicationibus nec uiuendi ex redditu, nisi[4] offeretur[5] aliquo modo cui non possim[6] resistere cum bona conscientia et huius uoti multum oportet recordari tanquam insignis beneficij Christi Domini nostri qui me adiuuat hoc modo ad melius seruandum paupertatis uotum.

Die praesentationis cum auxilio Spiritus Sancti feci uotum[7] perfectae castitatis Votum castitatis. et ad melius seruandum uotum[8] mihi dedit dominus remedium[9] cuiusdam spiritalis[10] reuerentiae ad illam purissimam infantem Dominam Nostram pro cuius reuerentiae testimonio[11] proposui abstinere Abstinere a contactu faciei etiam paruulorum. in aeternum cauereque ne unquam tangerem[12] meam faciem cum eius paruuli aut paruule[13] qualibet ex[14] licita intentione tantum abest


_______________

  1. Turcae] Turca MF
  2. Melancton] Melanton MF
  3. in anima mea] mihi MF
  4. nisi] etiam si MF
  5. offeretur] offerretur MF
  6. possim] possem MF
  7. feci uotum] totius sanctimoniae et MF
  8. uotum] add. castitatis MF
  9. remedium] quoddam sentimentum MF
  10. spiritalis] specialis MF
  11. testimonio] add. et memoria MF
  12. tangerem] iungerem MF
  13. cum ... paruule] cuiuis paruulo aut paruulae MF
  14. ex] add. etiam MF