f. 1r
Memoriale quoddam bonorum desideriorum, et quarundam bonarum cogitationum Reverendi Patris Petri[a] Fabri Sacerdotis. Societatis Iesv.[1]
Benedic Anima mea[I] Domino et noli obliuisci omnes retributiones eius qui redemit[2] de interitu uitam tuam qui[3] coronat[4] in misericordia, et miserationibus qui replet in bonis desiderium tuum postquam propitiatus est, et quotidie propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, et sanat omnes infirmitates[5] tuas dans spem bonam qui[6] renouabitur ut aquilae iuuentus tua confitere semper anima mea, et noli obliuisci unquam[7] multa beneficia, quae Dominus noster Iesvs Christus[8] fecit tibi, et singulis facit momentis intercessione Benedictae Matris suae dominae nostrae omniumque Sanctorum[9] coeli omnium etiam qui pro te orant in Ecclesia catholica
_______________
- ↑ addidit altera manus
_______________
- ↑ tit.: Sequitur memoriale quoddam quorumdam desyderiorum bonorum et bonarum cogitationum Rdi. Patris Mtri. Petri Fabri MF
- ↑ redemit] redimit MF
- ↑ qui] et MF
- ↑ coronat] add. te MF
- ↑ infirmitates] infirmates MF
- ↑ qui] quod MF
- ↑ obliuisci unquam] unquam obliuisci MF
- ↑ Christus] add et MF
- ↑ Sanctorum] add. et sanctarum MF
_______________
- ↑ locus di prova