f. 5v
in desertum[a] ire, herbis ibi semper radicibusque nutriendus tentationes autem de foedis malisque imaginationibus[1] carnalibus suggerente spiritu fornicationis, quas[2] tunc non cognoscebam per spiritum, sed literis, et doctrina. 2o[3] mihi consuluit, ut confiterer[b] generaliter doctori Castro, et deinde singulis hebdomadis sumendo etiam eucharistiam dans ad id examen quotidianum conscientiae, nec dum enim uolebat me in alijs exercitijs ponere, etsi[4] haberem adeo magnum[5] desiderium, sic nobis transierunt 4or[6] circiter anni in tali consuetudine[7], et omnino[8] eodem conuersantes et[9] cum alijs, proficiebamque[c] ego in spiritu quotidie[10] erga alios et erga me ipsum, probabamque[11] in multis flammis et aquis tentationum[d] multis quidem annis, et[12] fere usquequo e Parisijs decessi in uana gloria, in quo dominus dedit
_______________
- ↑ in mg. In desertum ire contentus in remedium scrupulorum.
- ↑ in mg. Confessarius confessionis generalis et 8. quoque die examen.
- ↑ in mg. Proficiebat quotidie in spiritu erga alios, et se ipsum probabat in multis flamis et aquis tentatum.
- ↑ in mg. Tentationes uanae glorie, gulae.
_______________