f. 5r
propriam tandem facti[a] sumus unum in desiderijs[1], uoluntate firmoque proposito eligendi hanc uitam, quam nunc habemus quicunque sumus, aut qui[2] unquam fuerint de hac societate, qua non[b] sum dignus, ut[3] det mihi diuina clementia gratiam ad hanc[4] memorandum et ponderandum beneficio[5], quae hoc tempore per hunc uirum mihi noster dominus[6] contulit, praecipue uero quod mihi dederit primum intelligere[c] conscientiam meam, tentationes et scrupulos, quibus tantopere[7] detentus fueram, nec sciens, nec intelligens, aut inueniens uiam, quam[8] possem quiescere; erant enim[9] scrupuli[d] ex timore, quia[10] multo tempore non fuissem bene confessus de peccatis, quibus adeo uexabar, ut libenter in remedium elegissem
_______________
- ↑ in mg. Facti unum in desiderijs eligendi uitam religiosam.
- ↑ in mg. Non sum, ait, dignes societate.
- ↑ in mg. habuit intelligere conscientiam suam tentationes et scrupulos.
- ↑ in mg. Scrupuli.
_______________