Exemplum V.
Haec fractio, 1/3, in secundo exemplo posita post Quotum significat, quod facta divisione 2434 florenorum (aut Imperialium, aut aliarum quarumvis rerum) inter tres personas, quilibet acceperit 811 florenos integros, et unam tertiam unius floreni, hoc est, quinque bazios. Vel, quod facta divisione quilibet accipiat 811 florenos, et supersit unus florenus dividendus ulterius inter tres. Quare florenus debet reduci ad bazios, multiplicando 1 per 15, quia unus florenus aequivalet 15 baziis; qui dividendi iterum sunt per 3.
In gratiam Tyronum ponam adhuc aliud breve exemplum, et minutim per diversas operationes explicabo. Sint ergo dividendi floreni 7890, inter 3 milites. Sic procede
Primo. Colloca numeros ut vides in exemplo A. Deinde dic: 3 in 7, continentur bis; scribe ergo 2 post lunulam pro Quoto, et multiplica Divisorem per hunc Quotum, nempe 3 per 2, sunt 6; quae scribe infra Divisorem 3, ut vides in exemplo B; aut mente retine. Subtrahe jam haec 6, a 7, et remanet 1: hoc scribe supra 7, et dele Dividendum 7, Divisorem 3, et Productum 6, ut factum vides in eodem exemplo B, et peracta erit prima Operatio.
Prima Operatio. B.
Secundo. Promove Divisorem 3, infra 8, ut stet infra 18; stabitque exemplum ut in C.