This page has not been proofread
diuina gratam memoriam ad recognoscendum[1] eius beneficia corporalia et spiritualia, quae in his tribus annis cum dimidio pro uaria media contulit dando se in talem praeceptorem talemque societatem, qualem inueni in
suo cubiculo, dico autem maxime de magistro Francisco Xauier, qui est de Societate Iesv Christi.
Hoc Anno uenit Ignatius ut esset in eodem collegio Sanctae Barberae, et in eodem cubiculo nobiscum uolens ingredi
cursum artium in Sancto Remigio sequenti anno eram autem supradicto tempore id oneris suscepturus. Benedicta sit in aeternum diuina prouidentia,
quae sic ordinauit in meum bonum cum igitur fuisset ordinatum, ut ego docerem
praedictum sanctum uirum consecutus sum eius exteriorem consuetsdinem, deinde uero interiorem, qui cum simul uiueremus in eodem cubiculo
in eadem mensa, essetque mihi in spiritualibus praeceptor dans modum ascendendi in cognitionem diuinae uoluntatis, et
Societas cum magistre Francisco Xauier.
Amicitia cum Ignatio.
Fuit ordinatum ut doceret Ignatium sanctum utrum.
Ignatius praeceptor ascendedi in cognitionem diuinae uoluntatis et propriam.
- ↑ recognoscendum] add. uaria MF