Page:FC 1042.djvu/25

From GATE
Revision as of 06:55, 11 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread


Facti unum in desiderijs eligendi uitam religiosam.

propriam tandem facti sumus unum in desiderijs, uoluntate firmoque proposito eligendi hanc uitam, quam nunc habemus quicunque sumus, aut

unquam fuerint de hac Societate, qua non sum dignus ut det mihi diuina clementia gratiam ad bene memorandum et ponderandum beneficia, quae hoc tempore per hunc virum mihi Dominus noster contulit: praecipue uero quod mihi dederit primum intelligere conscientiam meam, tentationes et scrupulos, quibus tanto tempore detentus fueram, nec sciens nec intelligens, aut inueniens uiam, qua possem quiescere. Erant autem scrupuli ex timore, quia multo tempore non fuissem bene confessus de peccatis, quibus adeo vexabar, ut libenter in remedium elegissem
_______________