Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/122

From GATE
Revision as of 11:36, 7 October 2020 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Alius Exemplum Radicis Quadratae.

Si etrahenda radix Quadrata ex 961. Punctato numero, ut antea, dictum, quare in prima Tabella radicem numeri 9;et invenies 3.3 quem seorsim pones. Deinde ductis 3 in 3, fiunt 9; quae subducta a 9, nihil relinquunt. Deleta itaque prima figura, duplica radicem 3, et in tertia columna invenies 6: quae pones sub 6,et divisio 6 per 6, resultat 1: quam unitatem post 3 pones, et sub 1 ultima figura. Ducto itatque 1, in 71, prodeunt 61; quibus subductis a 61, ,nihil remanet. Erit itaque numeri 961 radix quadrata 31 quaesita. Sequitur

§.IV. Extractio Radicis Cubicae.

Cum in Extractione Radicis Cubicae requirantur tres potissimum numeri, Radix, Quadratus, et Cubus, in totidem columnae divisi; ultima Tabella semper dabit Cubum,, cuijus radix qaeritur, secunda columna dabit Quadratum, per quem multiplicatio instituitur; prima columna continet radicem Cubi et Qaudrati, quae inventa et triplata dabit divisorem, per quem superior numerus divisus dabit Quotientem.Et hoc pacto proceditur semper, eandem repetendo opereationem, donec totius numeriradicem obtineas. Sed quoniam exempla Extractionis radicis Cubicae, et tempus, et plus chartae requirunt, quam hic impendere queam; illam Magistri periti instructioni reservandam duxi. Ad nihil enim serviunt hae duae Tabellae, nisi, ut in Extractione radicis Quadratae et Cubicae, Quadrataum et Cubus uniuscujusque numeri propositi primo obtineatur, et deinde operatio instituatur iuxta solitas regulas.
Hactenus Auctoris Libellus; nunc nostra sequuntur.