De scriptoribus ecclesiasticis
p. 208
sua vulgari, multa opera, quorum aliqua versa sunt in linguam Latinam, ut Ars magna & parua.
Hunc Raymundum Eimericus in Directorio inquisitorum scribit accusatum fuisse ad Gregorium XI papam, vel potius accusata fuisse scripta eius, quod continent plusquam trecentos errores & Bernardus de Lutzemburgo Raymundum hunc ponit in Catalogo haereticorum.
Contra autem non desunt, qui eundem Raymundum colant, ut S. Martyrem & vocent doctorem illuminatum, & scripta eius orthodoxa esse confirment, de que re editus est liber anno 1604 cum hac inscriptione:
»Sententia definitiua in fauorem Lullianae doctrinae iuris ordine & apostolica auctoritate lata & in veritatis triumphum, inque gloriosae vindicationis memoriam, denuo impressa & principalibus rescriptis munita«.
Quid in hac controuersia tenendum sit, nondum videtur esse definitum ab apostolica sede, cum tam directorium Eimerici, quam liber illi oppositus, publice & sine prohibitione legatur.
[354.]
De Richardo de media Villa – 1290
Richardus de media Villa, natione Anglus, ordinis S. Francisci, scripsit In libros quatuor Sententiarum dilucida commentaria, in quibus S. Thomae doctrinam imitari visus est.
Scripsit etiam In quatuor euangelia & In regulam Fratrum minorum, & Contra Petrum Ioannem librum unum.
Dicitur etiam scripsisse De conceptione B. Virginis & In epistolas S. Pauli & De ordine iudiciorum, quod an ita sit, non mihi constat.
[355.]
De Henrico Gandauensi – 1290
Henricus a Gandauo natione Belga archidiaconus Tornacensis, vir doctissimus, scripsit egregium opus Quodlibetorum.
Item Summam quaestionum ordinariarum.
Item De virginitate & poenitentia.
Denique etiam Commentaria in libros Physicorum & Metaphysicorum Aristotelis.
Dicitur etiam scripsisse librum De viris illustribus.
Obiit anno Domini 1293.
[356.]
De Ioanne Parisiensi – 1296
Ioannes Parisiensis ordinis Praedicatorum, claruit circa annum 1296.
Scripsit In quatuor libros Sententiarum & Quodlibeta varia, sed praecipue De potestate regia & papali & quoniam incidit in tempora turbulenta ob discordiam inter Bonifacium VIII pontificem & Philippum Pulchrum regem Gallorum & ipse Parisiis agebat & docebat.
Videtur propensior fuisse erga regem, quam erga pontificem.