Ab anno Domini 1200 ad 1300
p. 199
Commentaria in libros sententiarum.
Commentaria in 12 prophetas minores.
Commenaria in quatuor euangelia.
De quatuor coaeuis, liber unus.
De virtutibus, liber unus.
De adhaerendo Deo, liber unus.
Compendium theologicae veritatis, libri 7.
Enchiridion de veris perfectisque cirtutibus.
Multo plura tribuuntur Alberto a venerabili Patre, F. Antonio Senensi in Bibliotheca Praedicatorum & aliis, quae an extant, ignoro.
Obiit autem Magnus Albertus anno Domini 1280.
Observatio:
Inscribuntur libri duo, unus de mirabilibus & alter de secretis mulierum, Magno Alberto.
Sed uterque liber indignus est, qui tanto viro tribuatur, nam superstitiosa quaedam continent & multa vana.
[343.]
De Thoma Cantapratensi – 1265
Thomas Cantapratensis, quem alii Gulielmum, alii Henricum appellarunt, fuit natione Brabantinus, professione religiosus S. Dominici, dignitate episcopus suffraganeus archiepiscopi Camaracensis, & auditor Alberti Magni, ut ipse in opere suo testatur, libro secundo cap. ultimo num. 50 condiscipulus S. Tomae Aquinatis, quem nobilem adolescentem vocat libro 1 cap. 10 num. 10.
Scripsit utilissimum opus De proprietatibus apum duobus libris comprehensum, in quo sub figura apum multa scribit de officio praelatorum & subditorum & miracula, atque exempla sui temporis vere fideliterque describit.
Editum est hoc opus Duaci anno 1597 cum annotationibus & vita auctoris.
Scripsit praeterea idem auctor Vitam B. Christinae mirabilis, quae extat apud Surium, mense Iunio, de vicesimo tertio & Vitam santae Ludgardis, quae extat apud eundem, mense eodem, die sexto decimo & addidit unum librum ad Vitam sanctae Mariae de Oegnies.
Scripsit autem magno labore & longo tempore librum De natura rerum, cuius ipse meminit in praefatione libri De proprietatibus apum.
Sed hoc opus tam laboriosum non videtur extare.
Dicitur denique hic idem auctor in gratiam sancti Thomae vertisse Aristotelem e Greco idiomate in Latinum, de qua re consulat lector vitam huius auctoris praepositam libris De proprietatibus apum.