Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/966

From GATE
Revision as of 14:43, 19 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


constituit, Haraldo filio regni procuratore relicto. Qua in peregrinatione defunctus in Cypro insula, atque ibidem sepultus cum conjuge fuit. Idem Saxo Lib. 3. scribit de Hothero, Hodbrodi Sueonum Regis ad Helgone Danorum rege caesi filio, eum Musicae peritißimum fuisse, et ad quoscunque voluisset motus animi, gaudium, moestitiam,miserationem, odium, variis modorum generibus humanos impulisse animos.
Omitto innumera alia exempla, quae adduci possent. De enarratis quid sentiam, vide in citato loci Magiae. Omitto quoque vim Musicae mirisicam in hominum animis delectandis, ad devotionem, lacrymas , commisrationem commovendis, laborum ac aerumnarum molestiis lenietis. Omitto quaede Orpheo feras, sylvas, et saxa lyrae sono trahente; de Arione delphimos cithara alliciente; Pythiochare tibicine luporum impetum tibia reprimente scribunt alii.
Mirum ergo non est,summos etiam Mundi Monarchas,Reges,Principes, Belliduces, Nobiles, omni aevo Musica delectatos, eam aut exercuisse ipsos, aut promovisse, Musicosque on pretio et honore apud eosdem habitos. Rex fortißimus justa ac piißimus David,