Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/363"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
 
+
<references/> {{TurnPage}}

Revision as of 09:28, 7 May 2020

This page has not been proofread

benedictio tua sit super nos semper. per Xpum Dominum nostrum. Hoc fieri cum bona devotione sentiens, quod est conveniens et bonum ita fieri, quando de novo quemlibet locum ingredimur.
283. Angelos praeterea bonos, qui sunt custodes vicinorum huius domus, ego invocavi, et sensi hoc quoque esse conveniens et bonum, dum sic transitur in aliquam novam viciniam. Orabam [1] etiam orando ut nec mihi nec mecum habitaturis, nocere valerent mali spiritus vicinorum, maxime aut fornicationis, quos non dubium est esse in meretricibus, fornicariis, caeterisque turpibus personis, quales audiui esse in hac vicinia.

284. Invocavi etiam Sanctam Othiliam, et sanctum Iodocum, et sanctam Luciam, quibus dicata est capella domui ei quam locavi, propinqua, ubi sensi varios[2] doloris spiritus, videns dictam Capellam ita destructam propter varia fornicationes transeuntium per eam conspurcatam. Ex hoc factum est

  1. Monumenta Fabri: optabam
  2. Monumenta Fabri added: tactus