Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/301"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 16:05, 6 May 2020

This page has not been proofread


illius Cabalistici intelliget. Non est tibi herba seu planta aliqua inferius, quae non stellam habeat in firmamento, quae percutiat eam et dicat cresce. Atque ex his patet; quàm concinnè Aegyptii rerum omnium nexum sub hoc symbolico schemate repraesentarint. Verùm cùm a nemine adhuc quod sciam, systema coelorum iuxta mentem Veterum Aegyptiorum productum sit. Ego in gratiam Philosophorum et Mathematicorum id primus ab immemorabili temporum vetustate vindicatum hoc loco proponere volui.

Demum, cùm in hoc mundo maiore una circumferentia ita alteri adnexa sit, ut ad conversionemk orbis superioris inferna conversio quaelibet gubernetyr, totiusque circuitus ratio per amorem in quadam attractione et pulsione reciproca [1] collocetur. Praeterea cum in circumfusa mundi machina connexis corporibus cuncta naturas mutuent invicem, et mutuentur, ex comuni autem hac cognatione concomitanter nascatur amor, ex amore similium attractus, et propulsio contrariorum, vere Amorem vel eo nomine magum rectissime Veteres appellarunt; quicunque in arte quavis, et facultatum genere eo utque pervenire potuit, ut ex analogia agentium rerum ad res passibiles, similium

  1. Marginalia: 'Amor magus.'.