Difference between revisions of "Page:EBC 1612 05 31 1174.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 13:56, 6 May 2020

This page has been proofread

Ill.me et Rev.me D. Cardinalis.
Magno me gaudio affecit Ill.mus D. Card.Bandinus, cum Ill.mae D.is V. opera potissimum factum esse significavit, ut Sanctissimus D.N. Ecclesiasticum meum gratum haberet, meque cuius studia conatusque liberalitate sua prosequeretur, dignum iudicaret. Itaque cum antea Ill.mam D.V. tanquam praecipuum ecclesiae catholicae ornamentum veneratus fuerim, eiusque pietatem et sinceritatem non minus, quàm ingenti dotes omnibus iam satis perspectas passim praedicarim, nunc etiam tanto eius beneficio devinctum me teneri agnosco, ut in ea colenda et amanda sine nota nomini priores possim relinquere. Ut autem hominis ingenui esse puto, cui multum debeat, ei plurimum debere velie, ita Ill.mam D.V. reverenter rogo, ut hoc etiam beneficium mihi tribuat, meque eum esse sibi persuadeat, qui nihil magis in votis habeam, quàm ut et publicae utilitatis studium atque zelum, et memorem gratumque erga meritos anlmum aliis probare possim. Quod reliquum est, Deum veneror, ut crudam viridemque Ill.mam V. senectam tribuat, eamque nobis et ecclesiae toti diutissime servet. Augustae a.d.31. Maii 1612.
Illmae et Rev.mae D.is V
Observantissimus
G. Scioppius