Difference between revisions of "Page:EBC 1610 10 09 1010.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 13:48, 6 May 2020

This page has been proofread

Admodum Reverende Domine. Accepi litteras, et librum gallicum, quem ad me misisti, et has, et illum continuo perlegi, rebus omni bus intermissis. Et sane quemadmodum valde me contristaverat concio illa tua, ita laetificavit gallicus liber: sed facile mihi persuadeo, priorem illam invectivam in Iesuitas non ex candido animo abbatis, sed ex suggestione politicorum profectam fuisse. Scit prudentia tua, Iesuitas ab omnibus haereticis odio haberi, praeter ceteros catholicos; et gloriosae memoriae Henrioum Quantum regem, ex hac potissimum causa vere catholicum habitum esse post conversionem, quia lesuitis favebat; neque enim verisimile videbatur hominibus prudentibus,eum tanta benevolentia lesuitas prosequi potuisse, nisi sincero animo catholicam fidem amplexus fuisset. Spero R.P.V. hoc facto in gratiam Pontificie facile rediturum, et iam forte rediisse: quod certo sciam, cum Sanctitas sua ex villa Tusculana redierit; et ego non deero officio meo in rebus iis,quae ad personam meam pertinent apud eumdem Pontificem promovendis. Vale. Romae die 9 octobris 1610.