Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/154"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/154 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/154: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:46, 6 May 2020

There was a problem when proofreading this page


Sacris Biblijs, Chronicis, atque antiquioribus Scriptoribus Trismegisto, Beroso, Herodoto, Philone, Plutarcho, Eusebio, Pausania, Horo, Prophyrio, Iamblicho, aliisque Hebraeis, Arabicis, et Syriacis Authoribus, vocibus antiquae Aegyptiacae linguae propriis in unum collectis, iisque cum Coptae linguae vocalibus collatis, quid de utraque sentiendum esset, cognoscerem. quo labore id tandem consecutus esse videor, ut dubitatione omni sublata, id, de quo paulo ante suspicabar, clare viderem. Nam ex ijs, quae ad nostra usque tempora dictorum Authorum traditione pervenerunt, nescio quid affinitatis unius ad alteram, (quemadmodum in sequentibus monstrabimus) deprehendi. Nam examine caeterarum Orientalium ad has instituto, sicuti Copta ad antiquam Aegyptiacam, ita utraque ad nullam maiorem deprehenditur affinitatem habere, quam ad Graecam. Falluntur igitur omnes ii, qui illud quo ixta vulgatam editionem Pharao Iosephum mundi Salvatorem appellat, coacta et violenta derivatione aliud, quam Aegyptiacum esse asserunt. Nam praeterquam quod, non D. Hieronymus tantum; sed etiam quotquot de eius versione recter sentiunt, id Aegyptiacum esse asserant; certe ipsae Sacrae litterae non obstante defectu verborum id aperte significantium id adeo clare sane hisce verbis monstrare videntur,