Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/549"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "ejusdem digiti Indicis litteram F, supra tertium litteram F, supra quartum (id est, primum digiti Medii) G, supra quintum (id est, secundum ejusdem digiti Medii) litteram A. Q...")
 
m (→‎top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 9: Line 9:
 
REgula sequens longe facilior et brevior est, quam illa, quam tradidimus, Regula XII. Ita autem se habet.<br>
 
REgula sequens longe facilior et brevior est, quam illa, quam tradidimus, Regula XII. Ita autem se habet.<br>
 
''A dato die mensis rejice omnes septenarios (id est, divide numerum dierum datorum per 7;) residuum vero numera a littera initiali dati mensis inclusive in ordine directo septem litterarum Dominicalium. In quam litteram terminatur ultima unitas residui, illa est, quaequaeritur. Si nihil remanet post divisionem, accipe septenarium pro residuo.''<br>
 
EXEMPLUM I. Vis scire litteram praefixam diei 26 Januarii.
+
EXEMPLUM I. Vis scire litteram praefixam diei 26 Januarii.<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 
Revision as of 10:44, 14 February 2020

This page has not been proofread

ejusdem digiti Indicis litteram F, supra tertium litteram F, supra quartum (id est, primum digiti Medii) G, supra quintum (id est, secundum ejusdem digiti Medii) litteram A. Quoniam igitur A littera cadit supra quintum articulum, erit numerus 5 index Feriae, id est, primus dies Januarii cadet in Feriam quintam anno 1665.
Iterum, colloca litteram D in primo articulo; et quoniam ab eadem littera incipit Februarius et martius, signum est, eas incipere a Feria prima, quae est dies Dominica.
Rursus, ut scias Feriam, a qua incipit Aprilis, colloca D in articulo primo, et, percurrendo sequentes articulos, colloca in illis litteras Alphabeti, donec venias ad litteram, a qua incipit Aprilis, quae est G. Quoniam igitur haec cadit in articulum quartum, dices, primum diem Aprilis cadere in Feriam quartam.
Eodem modo invenies Ferias, a quibus incipiunt reliqui menses dicto anno 1665.

Annotatio.

Smili prorsus modo est per additionem Arithmeticam, et per Digitorum articulos, inventur feria, a qua incipit quilibet mensis Calendarii veteris, ideo plura exempla non addo.

§. III.
Litteram, dato cuivis diei quovis mense dato in Calendario utroque praefixam, invenire.

REgula sequens longe facilior et brevior est, quam illa, quam tradidimus, Regula XII. Ita autem se habet.
A dato die mensis rejice omnes septenarios (id est, divide numerum dierum datorum per 7;) residuum vero numera a littera initiali dati mensis inclusive in ordine directo septem litterarum Dominicalium. In quam litteram terminatur ultima unitas residui, illa est, quaequaeritur. Si nihil remanet post divisionem, accipe septenarium pro residuo.
EXEMPLUM I. Vis scire litteram praefixam diei 26 Januarii.