Difference between revisions of "Page:BLMM 1060 04.djvu/5"

From GATE
m (Move page script moved page Page:APUG 1060 IV 002.jpg to Page:BLMM 1060 04.djvu/5 without leaving a redirect)
(No difference)

Revision as of 14:17, 10 February 2020

This page has been proofread


e contra verò, quid, bone Deus! dicere possum de
falsitate, veritatis inimica, damno universo mu-
ndi, miseria filiorum Adæ, partu peccati, et ru-
vina Dæmonum? Sufficiat quidem mihi dicere
ipsam caput esse malorum omnium, et à Dæmone
natam, qui est verus mendacij, atque falsitatis
Pater. Quamobrem vehementer exopto, et quidem
cum ratione, nunc meum animi sensum os-
tendere, circa veritatis laudem, atque falsitatis
dedecus; Scilicet de veritate Christi sermo erit,
et de Mahomettis falsitate. quod ut clarius, ac
facilius mihi dicenti eveniat, probabo

Quemcunque sectatorem Mahomettanæ
legis, quæ est tota falsitas, vivere inter
tenebras erroris, Nec salutem consequi
posse, nisi per legem Domini nostri Jesu
Christi.

Sit igitur meæ orationis tripartitum argumentum

---page break---