Difference between revisions of "Page:EBC 1604 04 20 0401.pdf/1"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: clean up, replaced: Category:EBC_Proofread → Category:EBC ProofreadCategory:EBC Pages) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | [[Category: | + | [[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]][[Category:EBC_Letters]] |
Admodum Ill.is ac R.me Domine<lb/> | Admodum Ill.is ac R.me Domine<lb/> | ||
Occasionem huius scriptionis praebuit mihi R.D.Dionysius Chrietophorus S.Theol.licent., familiaris et commensalis meus, qui ob residentiam canonicatus sui et scholasteriae Brugensis ab obsequio meo discedens, existimavit R.mae D.V.ae gratum futurum, si ei de sua apud nos conversatione per litteras meas testatum esset. Cuius sane tam iusto desiderio deesse nolui, cum et ego de vita ipsius, quae mihi tam ex diuturna et familiari consuetudine quam ex aliorum relazione innotescit, vere testari possim, et ipse, ut id faciam, promeritus fuerit. Ea siquidem apud nos vitae integritate et morum gravitate ac modestia conversatus fuit, quibus decet verum ecclesiae ministrum; adeo ut prudentia ipsius et doctrina cum hac probitate coniuncta piane me inducant ut ipsum eidem ecclesiae per utile ministerium praestare posse confidarne In obsequio etiam meo | Occasionem huius scriptionis praebuit mihi R.D.Dionysius Chrietophorus S.Theol.licent., familiaris et commensalis meus, qui ob residentiam canonicatus sui et scholasteriae Brugensis ab obsequio meo discedens, existimavit R.mae D.V.ae gratum futurum, si ei de sua apud nos conversatione per litteras meas testatum esset. Cuius sane tam iusto desiderio deesse nolui, cum et ego de vita ipsius, quae mihi tam ex diuturna et familiari consuetudine quam ex aliorum relazione innotescit, vere testari possim, et ipse, ut id faciam, promeritus fuerit. Ea siquidem apud nos vitae integritate et morum gravitate ac modestia conversatus fuit, quibus decet verum ecclesiae ministrum; adeo ut prudentia ipsius et doctrina cum hac probitate coniuncta piane me inducant ut ipsum eidem ecclesiae per utile ministerium praestare posse confidarne In obsequio etiam meo |
Revision as of 15:08, 8 May 2019
Admodum Ill.is ac R.me Domine
Occasionem huius scriptionis praebuit mihi R.D.Dionysius Chrietophorus S.Theol.licent., familiaris et commensalis meus, qui ob residentiam canonicatus sui et scholasteriae Brugensis ab obsequio meo discedens, existimavit R.mae D.V.ae gratum futurum, si ei de sua apud nos conversatione per litteras meas testatum esset. Cuius sane tam iusto desiderio deesse nolui, cum et ego de vita ipsius, quae mihi tam ex diuturna et familiari consuetudine quam ex aliorum relazione innotescit, vere testari possim, et ipse, ut id faciam, promeritus fuerit. Ea siquidem apud nos vitae integritate et morum gravitate ac modestia conversatus fuit, quibus decet verum ecclesiae ministrum; adeo ut prudentia ipsius et doctrina cum hac probitate coniuncta piane me inducant ut ipsum eidem ecclesiae per utile ministerium praestare posse confidarne In obsequio etiam meo
ea dexteritate et sedulitate se gessit, ut non nisi aegerrime illum a me dimittam, in tantum ut desiderium sui mihi et omnibus etiam qui illum noverunt, discedens relinquat. Quare vehementer rogo R.am D.V. ut eumdem D. Dionysium mei causa complecti et eo loco habere velit, quem virtutes ipsius hic descriptae promerentur, promittens quidquid in eum benevolentiae vel favoris contulerit, me singularis beneficii et gratiae loco aestimaturum, et quibuscumque humanitatis officiis R.mae D.V.ae vicissim responsurum esse. Capuae, XX Aprilis 1604.
R.mae D. V.ae
uti frater addictissimus
Robertus Card. Bellarminus.
Episcopus Brugensis
---page break---
Admodum Ill.ri e R.mo D.no, D.no episcopo Brugensi.