Difference between revisions of "Page:EBC 1616 09 20 1741.pdf/1"
ArchivesPUG (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Rome,20 Sept. 1616. D�cret des Cardd.Bellarmin,Borghese et Mill�no au sujet des d�sputes publ�ques au coll.German.^T^^^i / Cum Philosoph�carum,et Theologicarum quaes...") |
|||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | Cum Philosophicarum, et Theologicarum quaestionum publicae defensiones ideo institutae sint, concedique debeant, ut ingenti specimen detur aliquod, et adhibitae in illarum disciplinarum studiis diligentiae testes sint: ad ostentationem tamen potius, externamque pompam usurpari non levi sumptu videantur, cum pecuniarum, et studiorum etiam detrimento. Ideo Nos Robertus Bellarminus, Scipio Burghesius, et Jo: Garsia Millinus S.R.E. Cardinales Collegii Germanici, atque Ungarici de Urbe a S.mo D.N. constituti Protexctores, illis volentes ire obviam incommodis, statuimus, ac decernimus, ut in posterum qui ex dicto Collegio Philosophicas, aut Theologicas conclusiones defensuri sunt, non ad libitum laminam adhibeant pro eorum sculpendis insignibus, quibus dicare conclusiones volent; sed ea utantur, quam Collegii Rector omnibus communem pareri curabit. Fient autem disputationes huiusmodi absque ulla musica: neque liceat ulli, praeter conclusiones, aut versus, aut quid aliud imprimi curare. Quamobrem Collegii eiusdem Rectori iniungimus, ut hoc nostrum decretum,quod manu nostra signatum erit, observari, et asservari curet. Datum Romae die 20 7.bris 1616. <lb/> | |
− | + | R. Card.lis Bellarminus.<lb/> | |
− | + | S. Card.lis Burghesius.<lb/> | |
− | + | Jo: Garsia Card.lis Millinus. | |
− | |||
− | |||
− | [[Category: | + | [[Category:EBC_Proofread]] |
[[Category:EBC_Letters]] | [[Category:EBC_Letters]] | ||
[[Category:EBC_Pages]] | [[Category:EBC_Pages]] |
Revision as of 15:28, 1 April 2019
Cum Philosophicarum, et Theologicarum quaestionum publicae defensiones ideo institutae sint, concedique debeant, ut ingenti specimen detur aliquod, et adhibitae in illarum disciplinarum studiis diligentiae testes sint: ad ostentationem tamen potius, externamque pompam usurpari non levi sumptu videantur, cum pecuniarum, et studiorum etiam detrimento. Ideo Nos Robertus Bellarminus, Scipio Burghesius, et Jo: Garsia Millinus S.R.E. Cardinales Collegii Germanici, atque Ungarici de Urbe a S.mo D.N. constituti Protexctores, illis volentes ire obviam incommodis, statuimus, ac decernimus, ut in posterum qui ex dicto Collegio Philosophicas, aut Theologicas conclusiones defensuri sunt, non ad libitum laminam adhibeant pro eorum sculpendis insignibus, quibus dicare conclusiones volent; sed ea utantur, quam Collegii Rector omnibus communem pareri curabit. Fient autem disputationes huiusmodi absque ulla musica: neque liceat ulli, praeter conclusiones, aut versus, aut quid aliud imprimi curare. Quamobrem Collegii eiusdem Rectori iniungimus, ut hoc nostrum decretum,quod manu nostra signatum erit, observari, et asservari curet. Datum Romae die 20 7.bris 1616.
R. Card.lis Bellarminus.
S. Card.lis Burghesius.
Jo: Garsia Card.lis Millinus.