Difference between revisions of "Page:EBC 1600-1601 0140.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:EBC Letters]]
 
[[Category:EBC Letters]]
 
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Proofread]]
1Admodum illustris et Domine. Binas habeo literas a Dominatione tua ad me datas, sed unius et eiusdem argumenti. Egi nupercum Sanctissimo Domino nostro, sed nihil certi referre potui. Quia vero negocium hoc magna ex parte ad Card. Gesualdum, nostri Senatus Principem, pertinere cognovi, et mihi cum ilio maxima familiaritas intercedit, coepi cum illo agere, et causam vestram totam, id est,pensionem, aes alienum et Fraeposituram diligentissime commendare. Quod ad pensionem attinet, magna spe teneor eam super Episcopatum constituendam et stabiliendam antequam confirmatio electi Episcopi expediatur. De aere alieno dissolvendo sumptibus Ecclesiae, nisi certo demonstretur aes illud alienum conflatum propter Ecclesiam, non audeo aliquid polliceri. De praepositura res facillima initio mihi visa est, nunc autem video nunnullas interseri difficultates. Ego pro mearum virium tenuitate non deero rem totam promovere cum apud Sanctissimum Dominum nostrum, tum apud Ill.mos Cardinales Gesualdum et S.ti Georgii. Compatior enim ex animo calamitatibus D.V. et si minus pro voto res succedit, imbecillitati meae, non voluntati aut negligentiae adscribendum erit. Precor D.V. a Deo Spiritus Sanati consolationem, meque precibus vestris commendo.Datum Romae.<lb/>
+
Admodum illustris et R<sup>de</sup> Domine. Binas habeo literas à Dominatione tua ad me datas, sed unius et eiusdem argumenti. Egi nuper cum Sanctissimo Domino nostro, sed jnihil certi referre potui. Quia vero negocium hoc magna ex parte ad Ill<sup>mum</sup> Card. Gesualdum, nostri Senatus Principem, pertinere cognovi, et mihi cum illo maxima familiaritas intercedit, coepi cum illo agere, et causam vestram totam, id est,pensionem, aes alienum et Fraeposituram diligentissime commendare. Quod ad pensionem attinet, magna spe teneor eam super Episcopatum constituendam et stabiliendam antequam confirmatio electi Episcopi expediatur. De aere alieno dissolvendo sumptibus Ecclesiae, nisi certo demonstretur aes illud alienum conflatum propter Ecclesiam, non audeo aliquid polliceri. De praepositura res facillima initio mihi visa est, nunc autem video nunnullas interseri difficultates. Ego pro mearum virium tenuitate non deero rem totam promovere cum apud Sanctissimum Dominum nostrum, tum apud Ill<sup>mos</sup> Cardinales Gesualdum et S<sup>ti</sup> Georgii. Compatior enim ex animo calamitatibus D.V. et si minus pro voto res succedit, imbecillitati meae, non voluntati aut negligentiae adscribendum erit. Precor D.V. a Deo Spiritus Sanati consolationem, meque precibus vestris commendo.Datum Romae.<lb/>
 
D. Bonaventurae Han.<lb/>  
 
D. Bonaventurae Han.<lb/>  
 
Pragam.
 
Pragam.

Revision as of 20:28, 20 January 2019

This page has been proofread

Admodum illustris et Rde Domine. Binas habeo literas à Dominatione tua ad me datas, sed unius et eiusdem argumenti. Egi nuper cum Sanctissimo Domino nostro, sed jnihil certi referre potui. Quia vero negocium hoc magna ex parte ad Illmum Card. Gesualdum, nostri Senatus Principem, pertinere cognovi, et mihi cum illo maxima familiaritas intercedit, coepi cum illo agere, et causam vestram totam, id est,pensionem, aes alienum et Fraeposituram diligentissime commendare. Quod ad pensionem attinet, magna spe teneor eam super Episcopatum constituendam et stabiliendam antequam confirmatio electi Episcopi expediatur. De aere alieno dissolvendo sumptibus Ecclesiae, nisi certo demonstretur aes illud alienum conflatum propter Ecclesiam, non audeo aliquid polliceri. De praepositura res facillima initio mihi visa est, nunc autem video nunnullas interseri difficultates. Ego pro mearum virium tenuitate non deero rem totam promovere cum apud Sanctissimum Dominum nostrum, tum apud Illmos Cardinales Gesualdum et Sti Georgii. Compatior enim ex animo calamitatibus D.V. et si minus pro voto res succedit, imbecillitati meae, non voluntati aut negligentiae adscribendum erit. Precor D.V. a Deo Spiritus Sanati consolationem, meque precibus vestris commendo.Datum Romae.
D. Bonaventurae Han.
Pragam.