Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/30"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/30 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/30: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |

Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | universum perambulans. Characteres varii Phta seu Tauti inter Hieroglyphica adhuc reperiuntur. Unde baculus nota Tau insignitus D. Antonii. Figura bacul. Mosaici quae fuerit <gap/> Coptitarum, mysticorum nominum rationes habet. Comparatio eius cum nomine Dei tetragrammato. | |

+ | Caput VII | ||

+ | Lingua Graeca primùm à lingua Aegyptiaca profluxit. Notabilia, de signo senarii numeri Graecorum, apud Coptitas adhuc pro litera Alphabeti sexta usurpato. Differentia linguae antique Aegyptiacae, vernaculae et Graecae quae ipsis doctrinalis erat. Columnae et monumenta Graecis literis inscripta. Paenorum lingua olim similis erat Hebraicae. LinguaCopta ex varia Aegyptiaci Imperii Mutatione variam quoque corruptionem passa est. A Latinis, Graecis, Arabicis multa mutuantur. In Syntaxi nominum et verborum quanta sit ab omnibus caeteris linguis discrepantia. | ||

+ | Caput VIII. | ||

+ | De utilitate Linguae Coptae. | ||

+ | Utilitas linguae Coptae maxima non ad haereses duntaxat refutandas, sed et alias literas excolendas. Thesaurus librorum Coptorum in Bibliotheca Vaticana, eorumque Catalogus. Thesauri Copto arabici praestantia. Alphabetum Agarenorum seu Africanorum. Mirabilis cuiusdam. Vetustissimaeque Inscriptionis, in rupe quadam montis Oreb incisae, à nemine ante hac explanatae vera, certa et fidelis Interpretatio: in qua multa recondita ex Hebraeorum antiquitatibus eruuntur. | ||

+ | Caput IX. | ||

+ | Literis hierogliphicis verba Copta inserta suisse variis exemplis ostenditur. Variaque monogrammata dilucidantur: quibus denique subiungitur Specimem interpretationis hieroglyphicae; in quo multa de veterum Aegyptiorum symbolicis disciplinis à nemine (quod sciam antehac) indigitata novo ausu et molimine produntur. Quibus omnibus in fine tractaetus particularis deelementis linguae Coptae, quem Primatias linguae Coptae sive Aegyptiacae notare libuit, unà cum Idea Oedipi, adnexus est. |
Revision as of 12:47, 22 November 2018
universum perambulans. Characteres varii Phta seu Tauti inter Hieroglyphica adhuc reperiuntur. Unde baculus nota Tau insignitus D. Antonii. Figura bacul. Mosaici quae fuerit Coptitarum, mysticorum nominum rationes habet. Comparatio eius cum nomine Dei tetragrammato.
Lingua Graeca primùm à lingua Aegyptiaca profluxit. Notabilia, de signo senarii numeri Graecorum, apud Coptitas adhuc pro litera Alphabeti sexta usurpato. Differentia linguae antique Aegyptiacae, vernaculae et Graecae quae ipsis doctrinalis erat. Columnae et monumenta Graecis literis inscripta. Paenorum lingua olim similis erat Hebraicae. LinguaCopta ex varia Aegyptiaci Imperii Mutatione variam quoque corruptionem passa est. A Latinis, Graecis, Arabicis multa mutuantur. In Syntaxi nominum et verborum quanta sit ab omnibus caeteris linguis discrepantia.
Utilitas linguae Coptae maxima non ad haereses duntaxat refutandas, sed et alias literas excolendas. Thesaurus librorum Coptorum in Bibliotheca Vaticana, eorumque Catalogus. Thesauri Copto arabici praestantia. Alphabetum Agarenorum seu Africanorum. Mirabilis cuiusdam. Vetustissimaeque Inscriptionis, in rupe quadam montis Oreb incisae, à nemine ante hac explanatae vera, certa et fidelis Interpretatio: in qua multa recondita ex Hebraeorum antiquitatibus eruuntur.
Literis hierogliphicis verba Copta inserta suisse variis exemplis ostenditur. Variaque monogrammata dilucidantur: quibus denique subiungitur Specimem interpretationis hieroglyphicae; in quo multa de veterum Aegyptiorum symbolicis disciplinis à nemine (quod sciam antehac) indigitata novo ausu et molimine produntur. Quibus omnibus in fine tractaetus particularis deelementis linguae Coptae, quem Primatias linguae Coptae sive Aegyptiacae notare libuit, unà cum Idea Oedipi, adnexus est.