Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/1"
Gabriel King (talk | contribs) |
Gabriel King (talk | contribs) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 7: | Line 7: | ||
De bonitate Dei et divini amoris in hominem magnitudine<br /></big></center> | De bonitate Dei et divini amoris in hominem magnitudine<br /></big></center> | ||
− | Theodidactus. Tantae tuum | + | Theodidactus. Tantae tuum illud coelestis doctrinae documentum, |
quo mentem meam in ultimo illo Subterranei | quo mentem meam in ultimo illo Subterranei | ||
Itineris nostri termino imbuisti, dulcedinis et efficaciae | Itineris nostri termino imbuisti, dulcedinis et efficaciae | ||
Line 18: | Line 18: | ||
interpretem, ea quo possum, humili mentis obsequio, recurro, | interpretem, ea quo possum, humili mentis obsequio, recurro, | ||
ut quae ad tanti momenti negotium expediendum | ut quae ad tanti momenti negotium expediendum | ||
− | + | <unclear>quovis</unclear> modo conferre poterunt, à te exposcam, atque | |
unà ad nonnulla, quae animum meum vexabant, dubia | unà ad nonnulla, quae animum meum vexabant, dubia | ||
respondeas. Te enim unicum ad tantos bonorum thesauros obtinendos, | respondeas. Te enim unicum ad tantos bonorum thesauros obtinendos, | ||
ducem semper et moderatorem sequendum statui. Dubia | ducem semper et moderatorem sequendum statui. Dubia | ||
− | verò illa | + | verò illa sunt In quonam consistat Superexcelsa illa |
− | + | rationalis creaturae dignitas, cuius causa Deus tanta | |
fecit et operatus est; cur humanam naturam <add>uti</add> tantis oppletam demeritis, ita protoplasti originali delicto contaminatam | fecit et operatus est; cur humanam naturam <add>uti</add> tantis oppletam demeritis, ita protoplasti originali delicto contaminatam | ||
assumere sibi complacuerit. Novi enim Deum universam | assumere sibi complacuerit. Novi enim Deum universam |
Revision as of 10:16, 12 June 2018
Cosmiele et Theodidacto Iterlocutoribus
Autore P. Athanasio Kirchero e Soc. Jesu.
DIALOGUS PRIMUS
CAPUT I
Theodidactus. Tantae tuum illud coelestis doctrinae documentum, quo mentem meam in ultimo illo Subterranei Itineris nostri termino imbuisti, dulcedinis et efficaciae fuit, ut exinde veluti nectare quodam inebriatus, ad ineffabilem illam invisibilium bonorum copiam et excellentiam continuò mentem meam reflexerim; Quoniam verò ad tantum finem exsequendum media multa sunt, eorundemque electio mirum in modum me dubium perplexumque tenet, ad te coelestium oraculorum interpretem, ea quo possum, humili mentis obsequio, recurro, ut quae ad tanti momenti negotium expediendum quovis modo conferre poterunt, à te exposcam, atque unà ad nonnulla, quae animum meum vexabant, dubia respondeas. Te enim unicum ad tantos bonorum thesauros obtinendos, ducem semper et moderatorem sequendum statui. Dubia verò illa sunt In quonam consistat Superexcelsa illa rationalis creaturae dignitas, cuius causa Deus tanta fecit et operatus est; cur humanam naturam uti tantis oppletam demeritis, ita protoplasti originali delicto contaminatam assumere sibi complacuerit. Novi enim Deum universam hanc Mundi machinam non propter Angelos, qui eo, utpote purè spiritualis actus non indigebant; neque propter se, utpote qui eam iam in archetypo suo conceptu ratione