Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/215"
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/215 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/215: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | + | nisi Thesauri nostri, seu onomastici Coptici, in quo omnium facultatum et scientiarum termini, Copticis vocabulis adeò propriè exponuntur, ut in eo nulli alteri linguae cedere velle videatur. Nomina autem huiusmodi, non est credibile ab Authore onomastici fuisse excogitata; sed ex Authoribus huius, vel illius facultatis deprompta fuisse, et summo studio collecta. Ego certè famosa illa Trismegisti volumina alia lingua non fuisse scripta, nisi Copta, multis rationibus, quas alibi prodemus, inducor. Magna igitur emolumenta ex huius linguae instauratione Reip: literariae provenire posse, quis est qui non videt? Ecclesiae quidem, quia antiquissima Aegypti Christianorum Ecclesia, hac lingua, licet ipsismet hac tempestate ferè penitùs ignota, in sacris utitur, eademque exaratos habet omnes, cùm veteris, tùm novi testamenti Codices; quin et 4 prima Concilia, aliaque permulta ad rem Ecclesiasticam facientia, ut suprà quoque recensuimus; quae omnia plurimùm conferent ad confundendas impias atque abominandas nostri temporis haereses; quandoquidem Aegyptiorum Ecclesia licet ab hinc mille et ducentis circiter annis, sub diversis Episcopis Alexandrinis ab Ecclesia Romana frequenti schismate sit divisa, in sacris tamen peragendis et in sacrorum librorum receptione ab illa numquam dissensit. Porrò quo tempore |
Revision as of 19:31, 31 March 2018
nisi Thesauri nostri, seu onomastici Coptici, in quo omnium facultatum et scientiarum termini, Copticis vocabulis adeò propriè exponuntur, ut in eo nulli alteri linguae cedere velle videatur. Nomina autem huiusmodi, non est credibile ab Authore onomastici fuisse excogitata; sed ex Authoribus huius, vel illius facultatis deprompta fuisse, et summo studio collecta. Ego certè famosa illa Trismegisti volumina alia lingua non fuisse scripta, nisi Copta, multis rationibus, quas alibi prodemus, inducor. Magna igitur emolumenta ex huius linguae instauratione Reip: literariae provenire posse, quis est qui non videt? Ecclesiae quidem, quia antiquissima Aegypti Christianorum Ecclesia, hac lingua, licet ipsismet hac tempestate ferè penitùs ignota, in sacris utitur, eademque exaratos habet omnes, cùm veteris, tùm novi testamenti Codices; quin et 4 prima Concilia, aliaque permulta ad rem Ecclesiasticam facientia, ut suprà quoque recensuimus; quae omnia plurimùm conferent ad confundendas impias atque abominandas nostri temporis haereses; quandoquidem Aegyptiorum Ecclesia licet ab hinc mille et ducentis circiter annis, sub diversis Episcopis Alexandrinis ab Ecclesia Romana frequenti schismate sit divisa, in sacris tamen peragendis et in sacrorum librorum receptione ab illa numquam dissensit. Porrò quo tempore