Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/209"
Visconti10 (talk | contribs) |
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/209 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/209: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/") |
(No difference)
|
Revision as of 10:13, 21 March 2018
Plautino illo versu ab Hannone Poeno prolato apparet. Ny Ethaloim valonuth si corat sisima consith. In quo si ineptas iuncturas, atque imperitas verborum distinctiones tollas, facies hanc lectionem Hebraicam. Na ethelionim elionoth schacora otham makom hazoth. Hoc est, obsecro vos superos superasq; quibus contigit locus iste. Multa sanè similia hìc dicere possem, si tempus permitteret, quare qui plura huiusmodi desiderabit, consulat Bernardum Ildretum Canonicum Cordubensem l. 2 c. 2, voluminis (varias Antiquitades de Espannā et Africa, y otras provincias) inscripti. apud quem vocabula Punica singulari studio congesta reperies. Sed nos ad coptam revertamur; quam sanè linguam communi omnibus aliis vicissitudini subiectam, probant ex omni ferè natione, quae successu temporum in hanc linguam irrepsere, petita vocabula. quae libenter hìc quoque recenserem, nisi à referendis nominum monstris Lectoris me removeret patientia; aliqua tamen hìc, ut corruptio manifestiùs appareat, adducere visum est. Nam Romanis Aegyptum occupantibus, in eam iam ante à Gręcis penè corruptam, plurima vocabula Latina quoq;, maximè ea, quę militare negotium concernunt, irrepserunt. Uti Census. Dux.
ti