Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/194"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "ut Deorum indignationem quacunque possent ratione mitigarent. Hunc characterem capiti seu fronti Serapidis inserebant. Hunc Osiris et Ifis in manibus portabant; quae omnia in...")
 
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/194 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/194: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
(No difference)

Revision as of 10:12, 21 March 2018

This page has not been proofread


ut Deorum indignationem quacunque possent ratione mitigarent. Hunc characterem capiti seu fronti Serapidis inserebant. Hunc Osiris et Ifis in manibus portabant; quae omnia in Hieroglyphicis nostris ex variis modis hoc monogramma Hieroglyphicum conficiebant, uti in praesentibus apparet. Quibus quidem carachteribus in Hieroglyphicis obeliscis, et Bembina Tabula nil frequentius; uti ea perlustranti luculenter patebit. Hos itaque characteres misticos, cum primi Christiani Aegypti studiosus considerarent, et aliquam ad characteres suos, queis nomen Altissimi referre solebant, videlicet Φτ, Phtha, vel Empth, quod iam veluti misticum traditione perceperant, affinitatemdeprehenderent; verisimile est eos, cum eadem signa toties, non in obeliscis tantùm, aut piramidibus; Sed etiam in manibus Idolorum, in templorum valuis, aliisque celebrioribus locis incisa viderent, et magnum quiddam ab Aegyptis significari intelligerent, veluti symbolum quoddam à fidei sue misteriis nequaquam alienum, in sacrum usum, tanto libentius, quanto Crucis figura, quam huiusmodi monogrammata exprimebant, maiora misteria indigitare videbantur, convertisse. Sed ne quis forsan sola me coniectura,