Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/154"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
Sacris Biblijs, Chronicis, atque; antiquioribus Scriptoribus Trismegisto, Beroso, Herodoto, Philone, Plutarcho, Eusebio, Pausania, Horo, Prophyrio, Iamblicho, alijsque; Hebraeis, Arabicis, & Syriacis Authoribus, vocibus antiquae Aegyptiacae linguae proprijs in unum collectis, ijsque cum Coptae linguae vocalibus collatis, quid de utraque; sentiendum esset, cognoscerem. quo labore id tandem consecutus esse videor, ut dubitatione omni sublata, id, de quo paulò ante suspicabar, clarè viderem. Nam ex ijs, quae ad nostra usque tempora dictorum Authorum traditione pervenerunt, nescio quid affinitatis unius ad alteram, (quemadmodum in sequentibus monstrabimus) deprehendi. Nam examine caeterarum Orientalium ad has instituto, sicuti Copta ad antiquam Aegyptiacam, ita utraque ad nullam maiorem deprehenditur affinitatem habere, quàm ad Graecam. Falluntur igitur omnes ij, qui illud   , quo ixta vulgatã editionem Pharao Iosephum mũdi Salvatorem appellat, coacta & violenta derivatione aliud, quàm Aegyptiacum esse afferunt. Nam praeterquàm quod, non D. Hieronymus tantùm; sed etiam quotquot de eius versione rectè sentiunt, id Aegyptiacum esse afferant; certè ipsae Sacrae litterae non obstante defectu verborum id apertè significantium id adeò clarè sanè hisce verbis mõstrare videntur, ut
+
Sacris Biblijs, Chronicis, atque antiquioribus Scriptoribus Trismegisto, Beroso, Herodoto, Philone, Plutarcho, Eusebio, Pausania, Horo, Prophyrio, Iamblicho, aliisque Hebraeis, Arabicis, et Syriacis Authoribus, vocibus antiquae Aegyptiacae linguae propriis in unum collectis, iisque cum Coptae linguae vocalibus collatis, quid de utraque sentiendum esset, cognoscerem. quo labore id tandem consecutus esse videor, ut dubitatione omni sublata, id, de quo paulo ante suspicabar, clare viderem. Nam ex ijs, quae ad nostra usque tempora dictorum Authorum traditione pervenerunt, nescio quid affinitatis unius ad alteram, (quemadmodum in sequentibus monstrabimus) deprehendi. Nam examine caeterarum Orientalium ad has instituto, sicuti Copta ad antiquam Aegyptiacam, ita utraque ad nullam maiorem deprehenditur affinitatem habere, quam ad Graecam. Falluntur igitur omnes ii, qui illud <gap/> quo ixta vulgatam editionem Pharao Iosephum mundi Salvatorem appellat, coacta et violenta derivatione aliud, quam Aegyptiacum esse asserunt. Nam praeterquam quod, non D. Hieronymus tantum; sed etiam quotquot de eius versione recter sentiunt, id Aegyptiacum esse asserant; certe ipsae Sacrae litterae non obstante defectu verborum id aperte significantium id adeo clare sane hisce verbis monstrare videntur,

Revision as of 15:41, 17 January 2018

There was a problem when proofreading this page


Sacris Biblijs, Chronicis, atque antiquioribus Scriptoribus Trismegisto, Beroso, Herodoto, Philone, Plutarcho, Eusebio, Pausania, Horo, Prophyrio, Iamblicho, aliisque Hebraeis, Arabicis, et Syriacis Authoribus, vocibus antiquae Aegyptiacae linguae propriis in unum collectis, iisque cum Coptae linguae vocalibus collatis, quid de utraque sentiendum esset, cognoscerem. quo labore id tandem consecutus esse videor, ut dubitatione omni sublata, id, de quo paulo ante suspicabar, clare viderem. Nam ex ijs, quae ad nostra usque tempora dictorum Authorum traditione pervenerunt, nescio quid affinitatis unius ad alteram, (quemadmodum in sequentibus monstrabimus) deprehendi. Nam examine caeterarum Orientalium ad has instituto, sicuti Copta ad antiquam Aegyptiacam, ita utraque ad nullam maiorem deprehenditur affinitatem habere, quam ad Graecam. Falluntur igitur omnes ii, qui illud quo ixta vulgatam editionem Pharao Iosephum mundi Salvatorem appellat, coacta et violenta derivatione aliud, quam Aegyptiacum esse asserunt. Nam praeterquam quod, non D. Hieronymus tantum; sed etiam quotquot de eius versione recter sentiunt, id Aegyptiacum esse asserant; certe ipsae Sacrae litterae non obstante defectu verborum id aperte significantium id adeo clare sane hisce verbis monstrare videntur,