Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/110"
Visconti03 (talk | contribs) |
|||
Page status | Page status | ||
- | + | Proofread | |
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | Ecclesiastico annorum Christi, quo Fideles in China Christiani passim utebantur; altero politico seu civili, qui erat communis Syris, Caldaeis, Arabibus, Aeygptiis, ac toti | + | Ecclesiastico annorum Christi, quo Fideles in China Christiani passim utebantur; altero politico seu civili, qui erat communis Syris, Caldaeis, Arabibus, Aeygptiis, ac toti prope Orienti; quem ut melius intelligas, notandum est annos Regni Graecorum, quorum meminerunt libri Machabaeorum eosdem esse, qui alias dicuntur Seleucidarum, Syro-Graecorum, aut Syro-Macedonum a Chaldeis, ab Hebraeis vero, anni contractuum, ab Aegiptiis anni Alexandrei, sive a morte Alexandri, ab Arabibus <gap/> Dhulkarnaim, quod idem est, ac Alexandri duo cornua tenentis (vocantque eum ideo, vel, (ut Chrristmannus vult) ob utraque orientis scilicet et occidentis mundi cornua à se subacta, vel ut ego existimo verisimilius ab Ammone Arietino cuius filium se appellabat, aut etiam ob hircum illum Caprarum, cum quo eum Daniel comparavit) aut denique; anni Philippi (quem <gap/> supra Albitegnium vocasse diximus). Atque horum aera incipit annis 12. exactis, ab obitu Alexandri Magni ut ex Eusebio in caput 9. Dan. S. Hieronimus notat. Quem sequitur Ribera, Torniellus, et alii. Etsi vero ante Iulium Caesarem hi anni aliam formam, aliud suorum mensium initium habuisse videantur, communi tamen supputatione sumunt a Calend. Octobribus exordium. Nomina mensium aut graeca sunt, aut |
Revision as of 15:29, 17 January 2018
Ecclesiastico annorum Christi, quo Fideles in China Christiani passim utebantur; altero politico seu civili, qui erat communis Syris, Caldaeis, Arabibus, Aeygptiis, ac toti prope Orienti; quem ut melius intelligas, notandum est annos Regni Graecorum, quorum meminerunt libri Machabaeorum eosdem esse, qui alias dicuntur Seleucidarum, Syro-Graecorum, aut Syro-Macedonum a Chaldeis, ab Hebraeis vero, anni contractuum, ab Aegiptiis anni Alexandrei, sive a morte Alexandri, ab Arabibus Dhulkarnaim, quod idem est, ac Alexandri duo cornua tenentis (vocantque eum ideo, vel, (ut Chrristmannus vult) ob utraque orientis scilicet et occidentis mundi cornua à se subacta, vel ut ego existimo verisimilius ab Ammone Arietino cuius filium se appellabat, aut etiam ob hircum illum Caprarum, cum quo eum Daniel comparavit) aut denique; anni Philippi (quem supra Albitegnium vocasse diximus). Atque horum aera incipit annis 12. exactis, ab obitu Alexandri Magni ut ex Eusebio in caput 9. Dan. S. Hieronimus notat. Quem sequitur Ribera, Torniellus, et alii. Etsi vero ante Iulium Caesarem hi anni aliam formam, aliud suorum mensium initium habuisse videantur, communi tamen supputatione sumunt a Calend. Octobribus exordium. Nomina mensium aut graeca sunt, aut