Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/128"
Visconti03 (talk | contribs) |
Visconti03 (talk | contribs) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
<gap/> | <gap/> | ||
− | <br/> | + | <br/> ''Boum coria integra quàm plurima in navibus imponuntur; qui cùm in has maris angustias vento acti introducuntur singuli singula subeunt, atque collo introrsum complicato, ita consuunt, ne aquae aditus pateat ullus: tum sese moventes in mare coniiciunt, quos cum maximae aquilę illis regionibus familiares gryphes dictę prospiciunt: boves, aut alia animalia esse putantes, advolantes eripiunt, atque in aridam transportant, tunc verò depositis in valle, vel monte incumbunt, ut ipsis disruptis pascantur; verùm opportuna celeritate usus, qui intra corium includitur homo, feram ipsam gladio confossam vulnerat, et occidit, atque hoc pacto complures evadunt.'' |
+ | <br/> De narrationis huius veritate nolo disputare, ut pote à Rabbino facta, quod genus hominum huiusmodi fabulosis narratiunculis nullo non tempore delectari solitum nemo nescit; hoc scio plerosque Geographos circa hunc extremum Septentrioni, et hyperborei Oceani tractum |
Revision as of 16:52, 25 December 2017
Boum coria integra quàm plurima in navibus imponuntur; qui cùm in has maris angustias vento acti introducuntur singuli singula subeunt, atque collo introrsum complicato, ita consuunt, ne aquae aditus pateat ullus: tum sese moventes in mare coniiciunt, quos cum maximae aquilę illis regionibus familiares gryphes dictę prospiciunt: boves, aut alia animalia esse putantes, advolantes eripiunt, atque in aridam transportant, tunc verò depositis in valle, vel monte incumbunt, ut ipsis disruptis pascantur; verùm opportuna celeritate usus, qui intra corium includitur homo, feram ipsam gladio confossam vulnerat, et occidit, atque hoc pacto complures evadunt.
De narrationis huius veritate nolo disputare, ut pote à Rabbino facta, quod genus hominum huiusmodi fabulosis narratiunculis nullo non tempore delectari solitum nemo nescit; hoc scio plerosque Geographos circa hunc extremum Septentrioni, et hyperborei Oceani tractum