Difference between revisions of "Technica curiosa. Pars secunda. Organum mathematicum Kircherianum"
ArchivesPUG (talk | contribs) (Created page with "=== 831 === === 832 === === 833 ===") |
ArchivesPUG (talk | contribs) (→831) |
||
Line 1: | Line 1: | ||
=== 831 === | === 831 === | ||
+ | CAPUT I.<br /> | ||
+ | ''Organum Mathematicum Kircherianum.<br /> | ||
+ | Scripsit ad me Viennâ Vir Nobilis et Eruditissimus ''Dn. Godefridus Aloysius Kinnerus'' (cujus suprà initio libri 9. mentionem feci) misisse Româ R.P. Athanasium Kircherum, ad Serenissimum Archiducem Carolum Josephum, scientiis Mathematicis in tenera ad huc aetatula ad miraculum paenè excultum, Cistam ad modum organi pneumatici constructam, et variis tabulis instructam, queis omnes ferè Mathematicae Disciplinae brevissimè ac facilimè miro artificio explixarentur. Petii ab Humanissimo Viro, dignaretur brevibus saltem Cistae formam, et tabularum argumentum exponere. Petitioni respondit Die 5. Augusti praesentis Anni 1662, hisce verbis, inter alia multa de quibus eâdem in Epistola disserit.<br /> | ||
+ | ''quod vero artificium Organi Mathematici Serenissimo nostro per P. Athanasium transmissi concernit, est illud tot tabellis foetum, ut singulas exponere, atque earum usum docere, integrum Tractatum requireret: substantiam igitur ejusdem solùm paucis, attingo, Formam habet Organi Musici, à minoribus ad majora loculamenta ascendens; quorum decem continet.'' Primum ''et infimum Rabdologiam habet Neperianam, etiam radicum extractionibus deservientem.'' Secundum ''includit triplex genus Tabellarum, Geometriae seu Dimensionibus inservientium: quorum primum docet altitudinem rei venari ope quadrati ex umbra versa et recta, notaque distantia: alterum idem aliâ ratione praestat: tertium rursus aliam praxin | ||
=== 832 === | === 832 === | ||
=== 833 === | === 833 === |
Revision as of 11:20, 9 June 2017
831
CAPUT I.
Organum Mathematicum Kircherianum.
Scripsit ad me Viennâ Vir Nobilis et Eruditissimus Dn. Godefridus Aloysius Kinnerus (cujus suprà initio libri 9. mentionem feci) misisse Româ R.P. Athanasium Kircherum, ad Serenissimum Archiducem Carolum Josephum, scientiis Mathematicis in tenera ad huc aetatula ad miraculum paenè excultum, Cistam ad modum organi pneumatici constructam, et variis tabulis instructam, queis omnes ferè Mathematicae Disciplinae brevissimè ac facilimè miro artificio explixarentur. Petii ab Humanissimo Viro, dignaretur brevibus saltem Cistae formam, et tabularum argumentum exponere. Petitioni respondit Die 5. Augusti praesentis Anni 1662, hisce verbis, inter alia multa de quibus eâdem in Epistola disserit.
quod vero artificium Organi Mathematici Serenissimo nostro per P. Athanasium transmissi concernit, est illud tot tabellis foetum, ut singulas exponere, atque earum usum docere, integrum Tractatum requireret: substantiam igitur ejusdem solùm paucis, attingo, Formam habet Organi Musici, à minoribus ad majora loculamenta ascendens; quorum decem continet. Primum et infimum Rabdologiam habet Neperianam, etiam radicum extractionibus deservientem. Secundum includit triplex genus Tabellarum, Geometriae seu Dimensionibus inservientium: quorum primum docet altitudinem rei venari ope quadrati ex umbra versa et recta, notaque distantia: alterum idem aliâ ratione praestat: tertium rursus aliam praxin