Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/361"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 10:21, 22 June 2026

This page has been proofread



f. 173r



fructus veniet[1] ad gloriam arboris huius, sed potius per viam radicis. Appone igitur ad radicem quicquid poteris, quia aliquando radix ipsa apparebit glorificata, sicut primum apparuit glorificata intra ipsam terram, dum descendit ad Inferos Christi anima, vera radix creata, quae facta est summus omnium creaturarum rationabilium fructus gloriosus, sic quod[2] conversa[3] arbor haec, ut radix in supremum[4] venerit, dimissis omnibus fructibus suis sub se, influens virtutem suam a superioribus ad inferiora.

In futuris igitur bonis gloriae Dei, id est, in bonis coelestibus illud erit spectandum, quod fructus ipse, qui est radix vera glorificata, ille inquam[5] melior erit, quam reliquum corpus arboris, quia sic[6] conditio illius vitae beatae, ut in eo quod per[7] essentiam melius est, maiores quoque fructus, ad[8] meliora accidentia collocentur sed non ita est in hac vita misera, quae

_______________

  1. veniet] venies MF
  2. sic quod] Sicque MF
  3. conversa] add. est MF
  4. supremum] add. locum MF
  5. inquam] add. fructus MF. Here, fructus goes with ille, continuing the radix metaphor.
  6. sic] sit MF
  7. per] der MF. der is very likely a typo.
  8. ad] et MF