Difference between revisions of "Page:AKC 1653 04 16 567-183.pdf/1"
| Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
| Line 39: | Line 39: | ||
Melchior Cornaeus<lb/> | Melchior Cornaeus<lb/> | ||
<lb/> | <lb/> | ||
| − | + | Herbipolis 16. Aprilis<lb/> | |
1653.<lb/> | 1653.<lb/> | ||
Latest revision as of 22:05, 21 July 2025
Reverende in Christo Pater
Pax Christi.
Fierine potest ut Athanasii ego obliviscar aut immemor vivam?
Non tam scaevae sum mentis. Icimus in tyrocinio Padibornae
faedus, qui id ruperit, scelus viz esto. Ab nupero Autumno stationem
meam mutavi, et nunc Herbipoli in decimum annum Scholasticam
e cathedra tracto. Subinde tamen horis subscrivisisis in Cacodoxos
calamum exerceo meum, eosque vexo scriptis non valde prolixis, sed
breviusculis, ut plures legant. Amant enim Teutones nostri, ut novit
sermones breves et farcimina longa. Mitto Reverentiae Vestrae exemplum unum
Aristotelis, quem ab inferis excitavi, ut haereticos nostros rideat.
Scripsi dialogiscum illum ex ingenio meo, et Fuldensi Principi dedicavi.
Quod Lucianus in Deos Deasque (figmenta scilicet inania) haud
infaeliciter olim egit, quidni ego in Praedicautios nostros non minore risu
Satyraque dignos agam? Certe divinus Plato per Colloquia sapientiam
suam lecturi instillat, neque ego curem ab adversariis istis meis Aesopus
aut fabulator appellitari, modo illos mea vexent epimythia, et
veritatem Catholicam in oculos etiam reluctantium intrudam. Aliquo me
incusant, quod acerbiùs in homines illos aliquando invehar. At ego vir
simplex sum, et cum bonis bene, et cum malis male agier aequum duco.
Illi me meretricis Babylonicae filium appellitant, et redhostire non liceat?
O superi! matrem meam (Ecclesiam Romano-Catholicam aio) scortum
vocari faram? Non tam me degenerem filium aspiciet unquam magnus ille
mundi oculus. Interea vero temporis Reverentia Vestra oculos tantisper ab
operibus suis grandibus avulsos, ad paucas illas pagellas meas convertat,
rideatque Cornaeum suum more suo in re etiam seria iocantem at lusitantem.
similia quaedam meditatur deinceps animus meletemata, mole exigua, sed
rationis validae plana, quibus velut lectis e torrente calculis effrontes
Philistinorum frontes Iessevus fundibalarius pertundam. In caeteris omnibus
sum adhuc ille qui olim fui Virginis matris ex toto animi affecte filius et
Reverentiae Vestrae
Servus in Christo
Melchior Cornaeus
Herbipolis 16. Aprilis
1653.