Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/111"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 29: | Line 29: | ||
sanctae Matris Virginis Mariae cultu accendantur, ac tandem<lb/> | sanctae Matris Virginis Mariae cultu accendantur, ac tandem<lb/> | ||
ad desideratum beatudinis portum semper beati, pertingant. <lb/> | ad desideratum beatudinis portum semper beati, pertingant. <lb/> | ||
− | |||
− | |||
− | |||
− |
Latest revision as of 14:07, 17 December 2024
quibuscunque tandem modis, et mediis propagandum, congruis
devotionibus, accendam. Assiste mihi, o Maria, ut congrue
loquar.
Virginem.
O Magna et admirabilis Dei Mater, Virgo Maria,
quae nomen obtines post filii tui nomen supra omnia
sanctorum nomina exaltatum, ut in nomine tuo omne
genu flectatur, caelestium, Terrestrium et infernorum; Nomen
quod lassos reficit, illuminat caecos, mentes mollit duras,
iugum diaboli reiicit; Tantae virtutis est, et
excellentiae, ut ad eius invocationem Coelum rideat, Terra
latetur, Angeli congaudeant, Daemones contremiscant,
et ipse infernus conturbetur. Exaudi igitur Mater superexaltata,
per nomen sanctum tuum invocantis te servuli
tui preces et orationes, ut condigne de inviolabili tuo
cultu scribere valeam: si enim siluero, vae mihi quam[?], tot beneficiis
praevenisti. Si scripsero, verba non invenio, quibus
immensum illud meritorum tuorum pelagus convenienti
encomio exponam. Allectat me tamen amor et affectus,
suadet gratitudo, qui tibi me aeternum obligatum obstrictumque
libens agnosco. Tu enim desperata infirmitate
laborantem olim sanasti: Tua summa benignitas, ne perirem,
ex inevitabilibus anima corporisque mora periculis saepius eruisti: Tu mihi obtusi ingenii poena
in Sapientiae studiis lumen et intelligentiam praebuisti, ut,
quod ad tuam filiique tui gloriam caederet nonnihil stare possem. Faxit Divina
bonitas, ut qui haec pia exercitia quandoque sunt lecturi, spretis Mundi caduci desideriis, toti in amore Dei, et
sanctae Matris Virginis Mariae cultu accendantur, ac tandem
ad desideratum beatudinis portum semper beati, pertingant.