Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/110"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 31: Line 31:
 
sed ut non solum me in amore Christi, eiusque sanctissimae Matris,<lb/>
 
sed ut non solum me in amore Christi, eiusque sanctissimae Matris,<lb/>
 
aestuantis animi affectibus, <del>sed et</del> aliosque ad cultum eius
 
aestuantis animi affectibus, <del>sed et</del> aliosque ad cultum eius
 
Summary: In continuation of the previous page, Kircher frames his upcoming writings as part of his devotion to the Virgin Mary and his motivation for doings so as the product of his faith in the Mother of God. He goes into great depth in his personal preparation for contemplating these mysteries.
 
 
Key Words: "urget me," "videar," "excutiam," "Scribam autem," "Mater suggesseris," "sanctissimae Matris aestuantis animi affectibus"
 

Latest revision as of 14:07, 17 December 2024

This page has not been proofread

sublimius, divinius, supra tot Scriptores Seraphicos, et
cherubicos Μαριωφίλας, totius ingenii conatu, aut adferri
a me, aut explicari posse putem, quod ipsi ex magna mentis
faecunditate, nec non calami coelitus illustrati fervore
amplius et perfectius non praestiterunt? Ergone silebo?
absit; urget me beneficiorum, ab ineunte aetate, in hanc
usque horam mihi indignissimo, quam clementissime a Divina
Matre praestitorum magnitudo: calcaribus fortissimis
me instimulat intemeratae Matris pietas et misericordia,
qua me praevenit in benedictionibus suis; audendum
aliquid, ne tantae Matri ingratus vixisse videar; ne inter
alios devotos sibi servos ego solus tantorum beneficiorum
quae nullo non tempore in me indignissimum contulit
immemor moriar! An in iis recognoscendis vocem, calamumque
suspendam? o ingratitudinem! Accingam itaque
fortitudine lumbos meos; intima cordis penetralia excutiam;
emedullato ingenii mei viscere linguam enervatam
exoluam, vocibus, hymnisque verticem coeli concutiam:
Hierarchicos Ordinum choros penetrabo, universum
Terrarum Orbem percurram, ut tandem inveniam,
quem diligit anima, Deiparam, inquam, post filium
omnium creaturarum visibilium et invisibilium maximum,
unicum huius exercitii mei thema, unicum et
argumentum. Scribam autem totum, quod mihi, O Sancta
et admirabilis Mater suggesseris, stylo simplici et
affectuoso, ne compto, et affectato calamo, pietati et
affectui, qui solus in hocque pietatis negotio quaerendus est,
obicem ponam, neque meipsum in hoc intendo, utpote qui
paupertati et inopiae meae spiritus probe mihi conscius sim;
sed ut non solum me in amore Christi, eiusque sanctissimae Matris,
aestuantis animi affectibus, sed et aliosque ad cultum eius