Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/93"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 30: Line 30:
 
uti purum hominem haec omnia pati potuisse; sed <del>Deum</del><lb/>
 
uti purum hominem haec omnia pati potuisse; sed <del>Deum</del><lb/>
 
θεοντροπον, in quo per hypostaticum rationem, sine physica<lb/>
 
θεοντροπον, in quo per hypostaticum rationem, sine physica<lb/>
subsistentia Verbo iuntam, haec potuisse, non capio, etsi
+
subsistentia Verbo iunctam, haec potuisse, non capio, etsi

Revision as of 10:12, 3 July 2024

This page has been proofread


animarum mortem hoc ipso perimeret. Vides igitur, quam
infirmitas Christi fortis sit; quam alta humilitas; quam
venerandus contemptus!
Theodidactus. Optime dixisti, et capio: Nam propter
nos Christus egenus factus, ut nos coelestibus bonis repleret;
propter nos seipsum humiliavit, ut nos exaltaret;
propter nos opprobriis satiari voluit, ut nos ex contemptibili
vita, ad immortales gloriae applausus conduceret.
Sed unum dubium adhuc me torquet; et est: Cur
haec omnia nobis praestiterit? An forsan, ut diabolum falleret
in tanta infirmitate, et humilitate constitutus?
quibus utique dubitare poterat, de eius, qui humilem nesciret,
Divinitate; An quia Satan fallendo Protoplastos,
iis paradisi ademit possessionem.
Cosmiel. Nil horum. Nam veritas aeterna nullum fallit,
aut qui eam ignorat, et non credit, seipsum fallit; neque
veritas Satanam falli, dici potest, cum increata veritas
non intendat, ut aliquis seipsum fallat, sed dici facit
permittere dicatur; neque enim assumpsit hominem, ut se
notum iam operiret, sed ut ignotum, et sub eo absconditum
aperiret; Mysterium per se occultatum; Veritas enim
non omnibus se manifestat, nemini tamen se negat. Satanam
igitur Deus non fefellit, sed is seipsum, et hominem
dum ad peccatum attraxit, Deo non volente, neque iubente,
sed libere permittente, fefellit.
Theodidactus. Sed quae adducis, iam apud alios Sanctos
Patres legi: Aliud est, quod me premit; et est: Quomodo
Christus homo Deus tanta tormenta passus dici possit?
Attonitus haero, fugit mens, et intellectus; video enim,
uti purum hominem haec omnia pati potuisse; sed Deum
θεοντροπον, in quo per hypostaticum rationem, sine physica
subsistentia Verbo iunctam, haec potuisse, non capio, etsi