Difference between revisions of "Page:APUG 1123.pdf/6"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 26: | Line 26: | ||
=ima quaeque adeo electi extirpatione in primis<lb/> | =ima quaeque adeo electi extirpatione in primis<lb/> | ||
incunabulis: erat enim in extremi aleam dis=<lb/> | incunabulis: erat enim in extremi aleam dis=<lb/> | ||
− | =criminis adducta causa, at nisi opportunum<lb/> | + | =criminis adducta causa, at nisi opportunum<ref>*[..]rles c. ii. Pont. Donat. Gallutius de art. Poet.</ref><lb/> |
auxilium fulsisset e Coelo conclamata. Quod<lb/> | auxilium fulsisset e Coelo conclamata. Quod<lb/> | ||
vero in felicissimum exitum evoluta sit fortuna<lb/> | vero in felicissimum exitum evoluta sit fortuna<lb/> | ||
adeo non obstat Tragoediae, ut viri docti huiusmodi<lb/> | adeo non obstat Tragoediae, ut viri docti huiusmodi<lb/> | ||
− | verum conversiones omnium Tragico aptissimas<lb/> | + | verum conversiones omnium Tragico aptissimas<ref>*Iphigenia Eurip. et Hercu. Oeteus scena</ref><lb/> |
cothurno censuerint. Certe multas antiquorum<lb/> | cothurno censuerint. Certe multas antiquorum<lb/> | ||
probatissimas Tragoedias ex eo evadeamus nume=<lb/> | probatissimas Tragoedias ex eo evadeamus nume=<lb/> |
Latest revision as of 09:14, 19 June 2024
Ignatium concitavit, non dubitavimus eum
toties in scenam producere orisque humani line=
=amentis vestire. Angelum ei opponimus tutela=
=rem, cuius peculiari ductu mali Daemonis conatus
profligatus fuisses et causae gravitas et pra=
=eclara viri sanctimonia perfundant. Tribu=
=imus vero Sancto Ignatio cultum paulo nitidio=
=rem et scenae magis accommodatum. Nondum
enim confirmata Societate forte tum ipse
tum eius socij <mihi> a vulgari sacerdotum
saecularium cultu discrepabant.
Denique offendetur non nemo forte, in=
=cruentum drama ac minus flebile, specioso
Tragoediae titulo insignitum esse, sed parvum
profecto vel ad eruditae firmamentum auto=
=ritatis*[1], vel ad gravissimi ipsius argumen=
=ti robur animadvertit. Definitur Tragoe=
=dia a Theophrasto heroicae fortunae per=
=mutatio, quam hic post evolutas ambages
nodosque fraudum explicatos contigisse con=
=stabit. Agebatur de sanctissimi herois capite
et perenni infamia, deque novi ordinis ad max=
=ima quaeque adeo electi extirpatione in primis
incunabulis: erat enim in extremi aleam dis=
=criminis adducta causa, at nisi opportunum[2]
auxilium fulsisset e Coelo conclamata. Quod
vero in felicissimum exitum evoluta sit fortuna
adeo non obstat Tragoediae, ut viri docti huiusmodi
verum conversiones omnium Tragico aptissimas[3]
cothurno censuerint. Certe multas antiquorum
probatissimas Tragoedias ex eo evadeamus nume=
=ro, si felicem exitum escludat Tragoedia,
et protagonista cruentari sanguine debeat.
Sufficit igitur ad Tragoediae nomen ac dignitatem
si protagonista eo labatur calamitatis, ut a
iustis verum aestimatoribus habitus fuerit com=
=miseratione dignus. Adde permutatam Sancti Igna<tii>
fortunam cum miseranda adversariorum clade
quae ad finem atque institutum Tragoediae facere
haud <parum> videtur.Vale benevole Spectator
ac plaude.