Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/71"
(→Not proofread: Created page with "nec commovearis animo (plus debito) visis aliorum defectibus,<lb/> ne forte iniquitati addens iniquitatem, a<del>l</del>lienis sordibus polluaris:<lb/> et dum ipse cupis aliis...") |
Sarah Neus (talk | contribs) |
||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 16: | Line 16: | ||
affectu, ut in quibus eluceat Divinae Maiestatis imago, ideo<lb/> | affectu, ut in quibus eluceat Divinae Maiestatis imago, ideo<lb/> | ||
egentibus, et infirmis ita blande inservias, ut pia mater unico<lb/> | egentibus, et infirmis ita blande inservias, ut pia mater unico<lb/> | ||
− | filio, imo sicut Christo ipsa fecisses, cum | + | filio, imo sicut Christo ipsa fecisses, cum ipse dicat: Quod<lb/> |
uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic tamen<lb/> | uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic tamen<lb/> | ||
corporalia ministeria exhibebis, ut quod illis accreverit,<lb/> | corporalia ministeria exhibebis, ut quod illis accreverit,<lb/> | ||
Line 27: | Line 27: | ||
exhibeto: fugies tamen amicitias, et familiaritates<lb/> | exhibeto: fugies tamen amicitias, et familiaritates<lb/> | ||
privatas, et singulares. Summe caveto, ne unquam verbo,<lb/> | privatas, et singulares. Summe caveto, ne unquam verbo,<lb/> | ||
− | vel facto, vel gestu, alicuius simultatis, odii, | + | vel facto, vel gestu, alicuius simultatis, odii, clamoris, iniuriae,<lb/> |
turbationis, murmurationis, scandali, aliquatenus<lb/> | turbationis, murmurationis, scandali, aliquatenus<lb/> | ||
per te, vel per alium, causa, aut occasio fias: sis denique affabilis,<lb/> | per te, vel per alium, causa, aut occasio fias: sis denique affabilis,<lb/> | ||
non scurrilis. | non scurrilis. |
Revision as of 15:54, 12 June 2024
nec commovearis animo (plus debito) visis aliorum defectibus,
ne forte iniquitati addens iniquitatem, allienis sordibus polluaris:
et dum ipse cupis aliis subvenire, deterius corrues,
in profundum. Potius igitur omnia illa, quibus non poteris
sine detrimento prodesse, benigna tegens charitate, illi
summae sapientiae providenda permitte, quae novit bona de
malis eligcere: sic in bonis operibus pariter et malis spiritualem
poteris reperire profectum.
15. Decimoquinto. Maximo studio mentem, et cor tuum custodito,
ita ut non solum spiritualibus exercitationibus mancipentur,
et expulsis imaginibus, et concupiscentiis externarum
rerum, earum Creatori solummodo vacare valeant: ita denique
mentem habeas Deo addictam, ut omne opus tuum
nil aliud sit, quam iugis oratio.
16. Decimosexto. Homines omnes diligito intimae charitatis
affectu, ut in quibus eluceat Divinae Maiestatis imago, ideo
egentibus, et infirmis ita blande inservias, ut pia mater unico
filio, imo sicut Christo ipsa fecisses, cum ipse dicat: Quod
uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Sic tamen
corporalia ministeria exhibebis, ut quod illis accreverit,
spiritui non decrescat.
17. Decimoseptimo. Omnibus obedire satage etiam minoribus
propter Christum, teipsum abnegans, et propriam respuens
voluntatem, ita ut in omnibus, nisi mala sint, aliis
obsequi studeas: nulla in re praebeas te alicui onerosum, sed
potius in charitate. Christi gratum, et iucundum te omnibus
exhibeto: fugies tamen amicitias, et familiaritates
privatas, et singulares. Summe caveto, ne unquam verbo,
vel facto, vel gestu, alicuius simultatis, odii, clamoris, iniuriae,
turbationis, murmurationis, scandali, aliquatenus
per te, vel per alium, causa, aut occasio fias: sis denique affabilis,
non scurrilis.