Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/50"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "amorem hie, et in aeternae felicitatis patria conjungi, ab esque<lb/> nullo unquam tempore separari queam. Quid enim homini<lb/> juxta divinum Christi efflatum prodest, si uni...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 27: Line 27:
 
Cosmiel. Magnam rem petisti, Theodidacte: utique et mihi<lb/>
 
Cosmiel. Magnam rem petisti, Theodidacte: utique et mihi<lb/>
 
et Divino <del>N</del>umini peracceptam; quid enim sublimius, quid<lb/>
 
et Divino <del>N</del>umini peracceptam; quid enim sublimius, quid<lb/>
 +
optabilius, quid grandius ab humani ingenii intellectuali<lb/>
 +
potentia desiderari potest, qua ei uniri in quo sunt<lb/>
 +
omnia, extra quem nihil, ex vasta verum conditarum<lb/>
 +
multitudine et copia, quod quaeris, quod amas, quod inguietum<lb/>
 +
cor tuum desiderare possit, restat amplius, cum ei uniaris<lb/>

Revision as of 09:06, 12 June 2024

This page has not been proofread


amorem hie, et in aeternae felicitatis patria conjungi, ab esque
nullo unquam tempore separari queam. Quid enim homini
juxta divinum Christi efflatum prodest, si univerfum mundem
lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam
commutationem homo dabit pro anima sua? Quid mihi mille
mundorum dominia? Quid superexcelsa in omnes Monarchici
Imperii potestas; Quid sapientiae humanae principatus? Quid
gloria, honor, et Imperium in omnia? Quid tandem omnium
thefaurorum totius mundi opulentia? Sine eo, qui omnia
in omnibus est, emolumento esse poterunt? Nihil sane,
nihil profecto. Quae cum ita sint, hoc unicum a te, o beatissime
Cosmiel, tanquam individuo divinorum decretorum
confiliario, contenderim, ut inquieti animi mei angustias
benignitate fua ea qua soles, verborum claritudine
dilucides, ne ab ultimo fine, quem totis animi medullis
concupisco, et ambio, deflectem; magni sane ponderis negotium
a te efflagito, quo non expedito, melius mihi foret,
nunquam fuisse, quam fali fine, ad quem conditus summiserrime
privari.
Et primo quidem optarem, quibus modis, et mediis, Deo
Conditori meo per Christum Jesum nostrum Amorem, nostrum
crucifixum inseparabili vinculo uniri, ei adhaerere,
eum que omnimode aeternum possidere queam; hoec enim
majoris momenti sunt quam omnia illa admiranda
Divini Conditoris opera, quae mihi ostendisti; hoc enim
obtento, omnem mundorum opulentiam me obtinuisse censebor
Cosmiel. Magnam rem petisti, Theodidacte: utique et mihi
et Divino Numini peracceptam; quid enim sublimius, quid
optabilius, quid grandius ab humani ingenii intellectuali
potentia desiderari potest, qua ei uniri in quo sunt
omnia, extra quem nihil, ex vasta verum conditarum
multitudine et copia, quod quaeris, quod amas, quod inguietum
cor tuum desiderare possit, restat amplius, cum ei uniaris