Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/4"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
[[Category:APUG 1053 pages]]
 
omnia, videlicet creaturam rationalem, scilicet hominem,
 
omnia, videlicet creaturam rationalem, scilicet hominem,
 
hominem verò ultimatè propter se; consistit enim
 
hominem verò ultimatè propter se; consistit enim

Revision as of 08:11, 31 May 2024

This page has not been proofread

omnia, videlicet creaturam rationalem, scilicet hominem, hominem verò ultimatè propter se; consistit enim in hoc unico glorificatio Dei, et animarum perfectio. Theodidactus. Non capio, quomodo Deus per amorem finitum et creatum vilis creaturae glorificari possit, cum finiti ad infinitum nulla sit proportio, neque amor noster condignus esse possit amori divino, aliudque non sit, quàm guttula quaedam amoris in infinitum incomprehense charitatis Oceanum instillata et quomodò Deus illam affici poterit? Cosmiel. Scias Theodidacte, quod quicquid Creaturam facit sub nomine creaturae, id ipsum magnis sit imperfectionibus obnoxium: neque putes velim animam, dum Deum amat proprius id viribus veluti per habitum quendam acquisitum facere; sed Deus amatur ab anima per Deum, id est, Spiritum Sanctum, ipso Christo testante, dum ad patrem loquitur: Pater notum eis feci nomen tuum, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit; est autem dilectio, qua pater diligit filium aeterna et immensa, Scilicet per Spiritum Sanctum, qui est nexus utriusque, eademque dilectio, qua Pater diligit Filium, est et in omnibus iustis, per eandem enim anima glorificata diligit Deum, et diligitur à Deo; alioquin anima, quae non quiescit nisi in Deo, ad quem facta est, nunquam verè et perfectè quiesceret, nisi Creatori in amoris excessu vicem rependeret, Praeterea cum Deus animatanimam amat, [1], immense amat, cuius magnitudinis non est finis, cuius Sapientiae non est numerus, necessè est, ut anima ad perfectam quietis et tranquillitatis beatitudinem obtinendam, Deum immensè et aeternum ream et; hoc autem fieri non potest, nisi per Spiritum Santum, qui infusus est illi, iuxta illud Apostoli: Charitas Dei diffusa

est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis; est enim charitas Dei et Deus et donum;

  1. corrected in original from "aeternitas"