Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/436"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:Fabro pages]][[Category:Fabro pages not proofread]]
 
[[Category:Fabro pages]][[Category:Fabro pages not proofread]]
{{Sidenotes begin|side=right}}
+
<div style="text-align:justify">
  
  

Latest revision as of 10:16, 10 December 2021

This page has not been proofread



f. 210v



et nedum[1] intelligi[2], Pontifex minister misericordiae quod Pontifex Summus minister[3] est loco Christi misericordiae, et gratiae Dei, et occultorum iudiciorum, quae sunt circa animas[4], Imperator administrator iustitiae. Imperator autem administrator iustitiae Dei, et ille quidem quodamodo repraesentat Christum humilem, qui uixit in carne, et mortuus[5]. Hic vero Christum omnipotentem, qui surrexit et regnat in Coelis, et venturus est iudicare uiuos, et mortuos, et saeculum per ignem etc.[6]

Alia quadam die, cum[7] sensissen me distrahi ab oratione, venit in mentem ut peterem auxilium gratiae Dei, ad quod melius obtinendum, succurrebat mihi quod Christus Jesus[8] Dominus distractus a gloria caelesti quantum ad corpus dum morendus esset. noster, dum mortalis esset, semper vixerit distractus a gloria Coelesti quantum ad corpus quod quidem[9] ab instanti conceptus[10] fuit capax gloriae, nec ullum habuit obstaculum in se aut maculam aut indispositionem, propter quam debuerit primum mori scilicet[11] potuisset glorificari, et recipere

_______________

  1. nedum] necdum MF
  2. intelligi] add. [potest] MF
  3. minister] administer MF
  4. animas] add. etc. MF
  5. mortuus] add. est MF
  6. etc.] om. MF
  7. cum] dum MF
  8. Jesus] add. dominus MF
  9. quidem] add. statim MF
  10. conceptus] conceptionis MF
  11. scilicet] sed MF