Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/105"
Header (noinclude): | Header (noinclude): | ||
Line 6: | Line 6: | ||

− | {{Sidenotes begin|side= | + | {{Sidenotes begin|side=right}} |
Revision as of 04:59, 16 June 2021
f. 45r
perfecti, quamquam et ipsi omnes in charitate esse possint, sed aliud quoque est, ut ita dicam, esse in charitate, aliud uiuere in charitate, aliud moueri in charitate.
Incipientes habent charitatem in quantum noscunt et odio habent peccata; proficientes autem ipsam habent sub nomine cogitationis et desideriorum rerum diuinarum, id est, Christianarum uirtutum, in quibus in dies ascendere et crescere cupiunt, etc.
Perfecti autem illam habent et experiuntur in proprio nomi-me, in quantum uidelicet ipsi iam amore mouentur ad inquisitionem cognitionis Dei et eius uoluntatis, ad ipsam omnibus quibus possunt modis faciendam. In primis igitur charitas efficit ut ipsi peccatis aduersentur propriis et ut ipsa expellant; in secundis facit ut ipsi uirtutes desideranter acquirere nitantur; in ultimis uero facit ut ipsi. Dei cognitione immediata, ipsius Dei et amore crescere affectent. Et quicquid