Difference between revisions of "Page:EBC 1614 04 15 1412.pdf/1"
ArchivesPUG (talk | contribs) m (→top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}}) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 2: | Line 2: | ||
[[Category:EBC_Letters]] | [[Category:EBC_Letters]] | ||
[[Category:EBC_Pages]] | [[Category:EBC_Pages]] | ||
− | Admodum Reverende, et Eruditissime Domine, ac veluti Fili in Christo amantissime. Ad litteras tuas datas die 15. Martii nihil habeo, quod respondeam, nisi me sancte polliceri tibi, et per te Bibliopolae amico tuo, me nulli alteri facturum potestatem imprimenti bpera mea omnia, nisi forte Bibliopolam meum poeniteat incepti operis. Ago autem tibi gratias, quod me admonueris errati mei, circa tempus vitae Marsilii ab Ingen, et continuo emendavi locum illum in mais exemplaribus. Erit vero mihi gratissimum, ut tempestive me moneas, quando propinquabit tempus excudendi tomum opusculorum: quia mittam ad te additiones, et correctiones ad opusculum de Scriptoribus Ecclesiasticis,et libri | + | Admodum Reverende, et Eruditissime Domine, ac veluti Fili in Christo amantissime. Ad litteras tuas datas die 15. Martii nihil habeo, quod respondeam, nisi me sancte polliceri tibi, et per te Bibliopolae amico tuo, me nulli alteri facturum potestatem imprimenti bpera mea omnia, nisi forte Bibliopolam meum poeniteat incepti operis. Ago autem tibi gratias, quod me admonueris errati mei, circa tempus vitae Marsilii ab Ingen, et continuo emendavi locum illum in mais exemplaribus. Erit vero mihi gratissimum, ut tempestive me moneas, quando propinquabit tempus excudendi tomum opusculorum: quia mittam ad te additiones, et correctiones ad opusculum de [[Work::De scriptoribus ecclesiasticis|Scriptoribus Ecclesiasticis]],et libri contra Barclaium: cui libro vellem adjungi Epistolam monitoriam R. P. Andreae Eudemon Joannis, quae excusa est isthic Coloniae, et est valuti Apologia brevissima, et optima prò libro meo contra Barclaium, et si isthic forte non inveniatur, mittam hinc emendatam. Vale, Vir optime, et mihi amicissime. Romae die 15. Aprilis 1614. |
Latest revision as of 11:55, 10 October 2020
Admodum Reverende, et Eruditissime Domine, ac veluti Fili in Christo amantissime. Ad litteras tuas datas die 15. Martii nihil habeo, quod respondeam, nisi me sancte polliceri tibi, et per te Bibliopolae amico tuo, me nulli alteri facturum potestatem imprimenti bpera mea omnia, nisi forte Bibliopolam meum poeniteat incepti operis. Ago autem tibi gratias, quod me admonueris errati mei, circa tempus vitae Marsilii ab Ingen, et continuo emendavi locum illum in mais exemplaribus. Erit vero mihi gratissimum, ut tempestive me moneas, quando propinquabit tempus excudendi tomum opusculorum: quia mittam ad te additiones, et correctiones ad opusculum de Scriptoribus Ecclesiasticis,et libri contra Barclaium: cui libro vellem adjungi Epistolam monitoriam R. P. Andreae Eudemon Joannis, quae excusa est isthic Coloniae, et est valuti Apologia brevissima, et optima prò libro meo contra Barclaium, et si isthic forte non inveniatur, mittam hinc emendatam. Vale, Vir optime, et mihi amicissime. Romae die 15. Aprilis 1614.