Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/189"

From GATE
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:

<references/> {{TurnPage}}

Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 171

Revision as of 23:40, 1 June 2020

This page has not been proofread

Ab anno Domini 1100 ad 1200

p. 171

Scripsit praeterea duos libros de viris illustribus, inter quos se ipse posuit & opuscula sua diligentissime numerauit. Inter quae opuscula unum inuenitur contra epistolam Gregorii septimi ad episcopum Merensem, & alterum contra epistolam Paschalis secundi, quae opuscula merito ab Ecclesia catholica interdicta fuerunt.
Scripsit quoque, ut ipse testatur, librum contra eos qui calumniantur Missas coniugatorum presbyterorum, qui liber periisse videtur, & iure: indignus enim erat qui lucem aspiceret. Neque enim Gregorius septimus in cuius odium liber ille scriptus erat, reprehenderat Missas coniugatorum presbyterorum, sed missas concubinariorum presbyterorum; neque votuerat Gregorius, missas eiusmodi concubinatorium audiri, quod existimaret illas non esse veras missas, sed quod iudicaret concubinarios indignos esse, qui missam celebrarent, & qui a fidelibus populis frequentarentur. Quod autem liber ille Sigeberti in defensionem concubinariorum sacerdotum, scriptus esset contra Gregorii papae edictum; perspicuum est ex ipsa eius chronologia ad annum Dom. 1074 ubi dicit, a Gregorio septimo, prohibitos fuisse uxoratos sacerdotes diuina officia celebrare, nouo exemplo & inconsiderato, &c. Sed in defensionem Gregorii Papar eontra calumnias Sigeberti, scripsit sanctus Anselmus in epistola ad Gulielmum abbatem, quae est numero octaua, ubi sic ait: »De presbyteris, inquit, qui se aperte reproba libidinis conuersatione Deo reprobabiles exhibent, omnino tenendum est quoe apostolica prouidentia ecclesiastico iustoque rigore constituit. nempe nullatenus conuenit, ut ibi reuerenter adsent, ubi pertinaciter aperta & impudenti libidine foetentes, Dei & sanctorum prohibitionem contemnendo, sacris altaribus deseruiunt, imo non seseruiunt, sed quantum ad ipsos, commaculant; non quo quis ea, quae tractant, contemnenda, sed tractantes execrandos existimet; ut quae Dei & angelorum praesentia non reueentur, vel hominum detestatione repulsi, sacra contaminare desistant«.

De Gofrido Vindocinensi – 1101

Gofrisus abbas Vindocinensis & Cardinalis tit. S. Prisae ab Urbano secundo creatus vixit usque ad extrema tempora Innocentii secundi, ut constat ex epistola Innocentii ad ipsum. Scripsit epistolarum libros quinque, Opuscula quindecim & sermones duodecim; quae omnia extant, excusa Pasisiis anno 1610. Opera Iacobi Sirmundi e societate Iesu.

De Euthymio Zigabeno – 1118

Euthymius Zigabenus monachus vixit tempore Alexii Comneni imperatoris, ut ipse testatur Pabopliae.