Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/135"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with " in subscriptionibus episcoporum Concilii Arausicani secundi & Arelatensis tertii. Sed ego suspicor peruenisse etiam ad annum 499 nam in Vita sancti Cae- sarii episcopi Arela...")

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

in subscriptionibus episcoporum Concilii Arausicani secundi & Arelatensis tertii. Sed ego suspicor peruenisse etiam ad annum 499 nam in Vita sancti Cae- sarii episcopi Arelatensis dicitur Eucherius episcopus Lugdunensis aliquando iter fecisse cum ipso Caesario Arelatensi; Caesarium autem fuisse in viuis tem- pore Symmachi papae, qui sedere coepit anno 499 aperte constat ex eadem vita sancti Caesarii, apud Surium, die 27 Augusti. Itaque vel oportet librum Gen- nadii esse corruptum; vel fuisse duos Eucherios Lugdunenses episcopos.

in subscriptionibus episcoporum Concilii Arausicani secundi & Arelatensis tertii. Sed ego suspicor peruenisse etiam ad annum 499 nam in Vita sancti Caesarii episcopi Arelatensis dicitur Eucherius episcopus Lugdunensis aliquando iter fecisse cum ipso Caesario Arelatensi; Caesarium autem fuisse in viuis tempore Symmachi papae, qui sedere coepit anno 499 aperte constat ex eadem vita sancti Caesarii, apud Surium, die 27 Augusti. Itaque vel oportet librum Gennadii esse corruptum; vel fuisse duos Eucherios Lugdunenses episcopos.

Sed quicquid de hoc sit, scripsit S. Eucherius varia opuscula, quae Gennadius enumerat, nec satis noui an adhuc extent. Scripsit etiam teste Claudiano epis- copo Viennensi in lib. de statu animae, eloquentissimas conciones, quae fortasse sunt illae, quae sub nomine Eusebii emeseni nunc extant. Tribuuntur Eucherio libri explanationum in Genesim & in libros Regum. Sed Eucherii esse non possunt, cum auctor saepe sanctum Gregorium citet, & ad finem exposi- tionis libri primi Regum lectorem inuitet ad moralia sancti Gregorii perlegen- da. sanctus autem Gregprois plus centum annis fuerit Eucherio posterior. For- tasse qui hos libros eucherio tribuerunt, ex eo permoti sunt, quod Gennadius testatur scripsisse Eucherium ad Salonium & Uranium, de obscuris sanctarum Scripturarum capitulis.

Sed quicquid de hoc sit, scripsit S. Eucherius varia opuscula, quae Gennadius enumerat, nec satis noui an adhuc extent. Scripsit etiam teste Claudiano episcopo Viennensi in lib. de statu animae, eloquentissimas conciones, quae fortasse sunt illae, quae sub nomine Eusebii emeseni nunc extant. Tribuuntur Eucherio libri explanationum in Genesim & in libros Regum. Sed Eucherii esse non possunt, cum auctor saepe sanctum Gregorium citet, & ad finem expositionis libri primi Regum lectorem inuitet ad moralia sancti Gregorii perlegenda. sanctus autem Gregprois plus centum annis fuerit Eucherio posterior. Fortasse qui hos libros eucherio tribuerunt, ex eo permoti sunt, quod Gennadius testatur scripsisse Eucherium ad Salonium & Uranium, de obscuris sanctarum Scripturarum capitulis.

Porro auctor huius operis in Genesim & in libros Regum, videtur fuisse Ange- lus; nam in tertio libro Commentariorum in libros Regum cap. 22 sic loquitur: »Nostris, inquit, nuper temporibus sanctus Gregorius papa Euangelicis robo- ratus eloquiis Romanam rexit Ecclesiam & Reuerendissimi Patres Augustinus, Paulus & alii socii eorum iubente illo venerunt in Britannia«, &c. Atque ab hoc auctore multa iisdem pene verbis descripsit Beda in suis quaestionibus super libros Regum.

Porro auctor huius operis in Genesim & in libros Regum, videtur fuisse Angelus; nam in tertio libro Commentariorum in libros Regum cap. 22 sic loquitur: »Nostris, inquit, nuper temporibus sanctus Gregorius papa Euangelicis roboratus eloquiis Romanam rexit Ecclesiam & Reuerendissimi Patres Augustinus, Paulus & alii socii eorum iubente illo venerunt in Britannia«, &c. Atque ab hoc auctore multa iisdem pene verbis descripsit Beda in suis quaestionibus super libros Regum.

Line 12: Line 12:

Claudianus Mamertus episcopus Viennensis aequalis sancti Eucherii, scripsit insigne opus De statu animae, in quo Eucherii mentionem facit, ut supra diximus. Habetur hoc opus tribus libris comprehensum in Bibliotheca sancto- rum Patrum tomo quarto.

Claudianus Mamertus episcopus Viennensis aequalis sancti Eucherii, scripsit insigne opus De statu animae, in quo Eucherii mentionem facit, ut supra diximus. Habetur hoc opus tribus libris comprehensum in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto.

Line 19: Line 19:

Sidonius Apollinaris vir nobilissimus eodem tempore floruit. Fuit autem epis- copus Aruernensis. Scripsit varia opera soluta oratione & carmine, ut Genna- rius refert in libro de viris illustribus. Nunc extant libri epistolarum eius ad diuersos & carmina eiusdem simul edita

Sidonius Apollinaris vir nobilissimus eodem tempore floruit. Fuit autem episcopus Aruernensis. Scripsit varia opera soluta oratione & carmine, ut Gennarius refert in libro de viris illustribus. Nunc extant libri epistolarum eius ad diuersos & carmina eiusdem simul edita

Revision as of 05:37, 1 June 2020

This page has not been proofread

in subscriptionibus episcoporum Concilii Arausicani secundi & Arelatensis tertii. Sed ego suspicor peruenisse etiam ad annum 499 nam in Vita sancti Caesarii episcopi Arelatensis dicitur Eucherius episcopus Lugdunensis aliquando iter fecisse cum ipso Caesario Arelatensi; Caesarium autem fuisse in viuis tempore Symmachi papae, qui sedere coepit anno 499 aperte constat ex eadem vita sancti Caesarii, apud Surium, die 27 Augusti. Itaque vel oportet librum Gennadii esse corruptum; vel fuisse duos Eucherios Lugdunenses episcopos.
Sed quicquid de hoc sit, scripsit S. Eucherius varia opuscula, quae Gennadius enumerat, nec satis noui an adhuc extent. Scripsit etiam teste Claudiano episcopo Viennensi in lib. de statu animae, eloquentissimas conciones, quae fortasse sunt illae, quae sub nomine Eusebii emeseni nunc extant. Tribuuntur Eucherio libri explanationum in Genesim & in libros Regum. Sed Eucherii esse non possunt, cum auctor saepe sanctum Gregorium citet, & ad finem expositionis libri primi Regum lectorem inuitet ad moralia sancti Gregorii perlegenda. sanctus autem Gregprois plus centum annis fuerit Eucherio posterior. Fortasse qui hos libros eucherio tribuerunt, ex eo permoti sunt, quod Gennadius testatur scripsisse Eucherium ad Salonium & Uranium, de obscuris sanctarum Scripturarum capitulis.
Porro auctor huius operis in Genesim & in libros Regum, videtur fuisse Angelus; nam in tertio libro Commentariorum in libros Regum cap. 22 sic loquitur: »Nostris, inquit, nuper temporibus sanctus Gregorius papa Euangelicis roboratus eloquiis Romanam rexit Ecclesiam & Reuerendissimi Patres Augustinus, Paulus & alii socii eorum iubente illo venerunt in Britannia«, &c. Atque ab hoc auctore multa iisdem pene verbis descripsit Beda in suis quaestionibus super libros Regum.

De Claudiano episcopo Viennensi – (440)

Claudianus Mamertus episcopus Viennensis aequalis sancti Eucherii, scripsit insigne opus De statu animae, in quo Eucherii mentionem facit, ut supra diximus. Habetur hoc opus tribus libris comprehensum in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto.

De Sidonio Apollinari – (440)