Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/269"
ArchivesPUG (talk | contribs) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | |||
recti sunt; angulus B A E aequatur angulo H F G, ''per 29. primi''. reliquusque B E A reliquo G H F, ''per 32. primi;'') ideo ut B E 6, ad B A 12, ita H G 15, ad G F 30.<br> | recti sunt; angulus B A E aequatur angulo H F G, ''per 29. primi''. reliquusque B E A reliquo G H F, ''per 32. primi;'') ideo ut B E 6, ad B A 12, ita H G 15, ad G F 30.<br> | ||
<center>Annotatio I.</center><br> | <center>Annotatio I.</center><br> |
Revision as of 11:17, 5 October 2020
recti sunt; angulus B A E aequatur angulo H F G, per 29. primi. reliquusque B E A reliquo G H F, per 32. primi;) ideo ut B E 6, ad B A 12, ita H G 15, ad G F 30.
Ex dictis iterum patet, in hoc quoque operandi modo cadente perpendiculo in latus versum C D, umbram altitudinis esse majorem altitudine; cadente in angulum C, umbram esse aequalem altitudini; cadente in latus rectum B C, umbram minorem esse altitudini.
Patet ulterius, quo Sol est altior, eo umbram esse breviorem; quo depressior ille, eo hanc longiorem. Demonstrationem dedimus Cap. 3 §.3.Coroll.2.
FUndamenta jecimus Tabellarum Geometricarum Loculamento fecundo Organi inclusarum. Nunc earundem constructionem et usum explicabimus, initio facto ab illis, quae albo imbutae sunt colore; in quarum facie anteriore continentur proportiones umbrarum rectarum, in posteriore versarum umbrarum cum umbrosis verticaliter erectis. Repono Tabellas singulas, singularumque constructionem et usum explico.
Tabellae primae Geometricae contructio.
TAbella Geometrica prima heac est, quae sequitur, sed transverso situ exhibita, quam supra in Iconismo IV.perpendiculari situ exhibuimus.