Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/256"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Supra posito, et ex dictis Cap. I et 2. hujus Libri. In harum Tabellarum facie anteriore continentur tres modi altitudines rerum mensurandi per umbram rectam Scalae Altimetrae...")
 
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Revision as of 15:42, 6 May 2020

This page has not been proofread


Supra posito, et ex dictis Cap. I et 2. hujus Libri. In harum Tabellarum facie anteriore continentur tres modi altitudines rerum mensurandi per umbram rectam Scalae Altimetrae Quadrato Geometrico inscriptae: in posrteriore vero facies tre salii modi idem praestandi per umbram versam. Hos modos nunc uberius explico, simulque fundamentum monstro, ex quo desumpti sunt, ut Principum Instructores non praxis tantum, sed praxium quoque rationes, si velint, exponent.

PROPOSITIO I.


Altitudinis verticales,ad quas accessus patet, metri Quadrato stabili.


Metiri altitudines verticales Quadrato stabili.

ALtitudines verticales sunt, quae insistent plano horizonatali perpendiculariter, ut sunt turres rectae, columnae, pyramidesm aedificia, arbores, et similia. Ad horum bases aliquando patet liber accessus, aliquando non, ob interjectam fossam, lacum, fluvium, colliculum, aliudve impedimentum. Hoc loco sermo est de illis, ad quas accessus patet; de inaccessibilibus infra suo loco loquemur. Quid sit Quadratum stabile, quid pendulum, patet ex dictis Capite praecedenti. Explicabimus primo praxin per Quadratum stabile, deinde per pendulum.

Vide Iconismum VIII.

Quae dicemus hac Propositione, fundamentum sunt, ex quo constructae fuere Tabellae Geometricae, de quibus loquimur.

Sit igitur mensuranda altitudo turris F G, ope Quadrati stabilis, ad cujus basin G possit ad libitum accedum indeque in directum retrocedi. Potest institui operatio vel in statione K, vel in statione I, vel in statione H, vel alia quacunque dummodo distantiae K G, I G, H G, aliaeve ad libitum assumptae mensutrari possint nota aliqua mensura, ver. gr. palmis, pedibus, cubitis seu ulnis, passibus, etc.
Fiat primo operatio in statione K, ex distantia K G 60 pedum. Colloca Quadratum vel pede aut sustentaculo K A suspensum, vel supra basin aliqaum A D horizonti parallelum; it ut