Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/253"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Revision as of 15:42, 6 May 2020

This page has not been proofread


latus vero C D esse umbram versam. Ratio primi est, quia in tali situ Instrumenti latus B C est parallelum horizonti, et latus A B habet rationem gnomonis seu styli perpendiculariter erecti, regula vero dioptrica rationem radii solaris: Ergo umbta styli A B cadens in planum B C, supra quod erectus est perpendiculariter, efficit umbram rectam. Ratio secundi est, quia in eodem situ latus C D habet rationem plani perpendiculariter erecti supra basin horizontalem B C: latus vero A D habet rationem radii solaris; ergo umbra styli A D, cadens in latus D C, efficit umbram versam.

Vide Iconismum VI. Fig.I.II.III.

Ajo II. Si, ut5 in Fig.II. apparet, eadem altitudo E F mensuranda sit, et centrum A superiorem locum possideat, et oculus in extremitate dioptricae regulae prope C existat, latus umbrae rectae erit basis C D, et latus umbrae versae B C. Ratio est, quia in tali situ latus C D repraesentat planum horizonatle, et latus C B planum vertical, et latus A D stylum horizonti parallelum; ergo umbra C D est recta, umbra B C versa.

Ajo III. Si longitude C E, ut Fig. III. Apparet, mensuranda sit, et centrum A in superiori loco situm, et in eo oculus collocatus; erit basis C D latus umbrae rectae, latus autem B C umbra versa. Ratio est, quia latus D C est parallelum horizonti, latus C B eidem perpendicular; ergo stylus A D perpendicularite erectus supra horizontem D C efficit umbram rectam; stylus vero A B parallelus horizonti efficit umbramm versam.

Vide Iconismum VII. Fig.IV.V.

Ajo IV. Si mensuranda sit eadem aut alila latitudo F E, et centrum A ponatur in loco inferiori, prout apparet in Fig. IV. Oculus vero in extremitate dioptricae regulae (quod fieir potest, quando Quadratum in monte aut turri posituk est) latus C B esse latus umbrae rectae, latus vero umbrae versae latus C D. Ratio est, quia C B est parallelum horizonti, eique ad angulos rectos infixus stylus B A; C D vero est perpendiculare horizonti, et stylus D A ipsi infixus est horizonti parallelus.

Ajo V. In Quadrato pendulo, si mensuranda sit turrus F G, ut in