Difference between revisions of "Page:EBC 1618 04 20 1998.pdf/2"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 14:32, 6 May 2020

This page has been proofread


superioribus. 2° Facultas in foro conscientiae tantum dispen santi in impedimentis matrimonialibus occultis post oontractum bona fide in facie Ecclesiae matrimonium deprehensis. 3° Dispensandi in juramentis ac juramento firmatis votis, exceptis quae per Extravagantem Etsi Dominici excipiuntur. 4° Cum quibusvis personis etiam ecclesiasticis et regularibus super quacumque irregularitate per eos contrasta, occulta, et in foro conscientiae si tantum, etsi hujusmodi censuris irretitae se, non tamen in contemptum clavium, quomodolibet divinis immiscuerint.
Deinde ut dictas facultates mihi ac quatuor mei Monasterii religiosis indultas et indulgendas, necessitate id exigente, praeter illos quatuor, etiam aliis qui requisitas in Brevi Apostolico habeant conditiones, possim subdelegare: id enim non raro postulare videtur maximus ad nostrum hoc Monasterium peregrinantium et confitentium una eademque die confluxus: cui decem confessarli expositi vix sufficiunt.
Ac demum, ut non astringamur ad memoratum super librorum prohibitorum Indicem Ill.mo pro tempore Nuncio Ap.co (utpote longius à nobis dissito) exhibendum, sed sufficiat illum R.mo Ordinario aut ejus Vicario demonstrare.
Operam certe dabimus, ut hoc facultatum nobis concessarum talentum otiosum apud nos minime resideat; quemadmodum nec hactenus otiosum resedisse putamus. Nam solo hujus proxime lapsi quinquen nii anno postremo, confessiones excepimus ad quatuordecim millia, et hoc ipso quinquennio per Dei gratiam Sanctae Matri Ecclesiae haereticos restituimus sex et sexaginta; et plures restituere speramus, si quae petimus à S.mo D.N. impetramus. Quare non dubito Ill.mam ac R.mam Celsit. V.am hoc negotium nostrum promoturam, ut quae intime cognoscit quantum sit precium vel unius animarum Christi pretioso sanguine redemptarum. His illa beneficiis et me sibi arctiori gratitudinis vincalo adstringet, et se tot bonorum operum participem efficiet. Et jam S.mo D.N. et Ill.mae ac R.mae Cels. V. me meumque Monasterium impensius commendo.
---page break---