Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/118"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 15:39, 6 May 2020

This page has not been proofread


patet. Auctor posteriores suarum Tabellarum facies insignit aliis numeris, quam hic in Iconismo II. apparet. Nobis placuit haec ratio.
Non est necessarium, ut Tabellarum vertices acuminentur eo modo, quo in Iconismo acuminati sunt cum Auctore; sed possunt efficere lineam rectam basibus parallelam.
Praeterea non est necesse, ut pro capitalibus numeris deputentur peculiaria quadratula, atque adeo Tabellae singulae dividantur in decem quadratula seu loculamenta; sed possunt dividi solum in novem, et omitti numeri capitales.
Denique non est necesse, adhibere Tabellam Applicatoriam, quae solum adhibetur ad indicandum ordinem seu seriem quadratulorum in Tabellis Arithmeticis, utrum nimirum series aliqua sit prima, aut secunda, aut tertia, etc. Cum enim in omnibus et singulis Tabellis Arithmeticis sint novem series quadratulorum, facile apparet, quaenam sit prima, quae secunda, quae tertia, etc. si a suprema ac prima deorsum sequentes ordine numerentur.
Tabellae Arithmeticae, in Organi Mathematici loculamento primo contentae, sunt inter se divisae, ut possint varie inter se permisceri, et quaelibet cum qualibet combinari, prout necessitas requirit. Itaque Tabellae, quas praesens Iconismus II. exhibet, debent intelligi a se invicem separatae, et in anterioribus faciebus Tabellarum lignearum debent scribi numeri anteriorum facierum, in posterioribus faciebus numeri posteriorum facierum.
Loco Tabellarum lignearum duarum facierum, possunt fieri prismata quatuor facierum, et singulis faciebus inscribi diversi numeri ex his, quos Iconismus exhibet. Hoc si fiat, singulae Tabellae ligneae aequivalebunt quatuor Tabellis simplicibus, et duabus duplicibus. Simplices Tabellas voco, quae una tantum in facie numeros habent; duplices, quae in duabus faciebus.
Inventor primus praxeos operandi per Tabellas explicatas est Ioannes Neperus Scotus, Baro Merchistonii, etc. a quo vocari possunt Tabellae Neperianae. Ipse tamen prismatibus quatuor facierum usus fuit, quas virgulas vocavit, et artem per illas